2 Chroniques 24
(Vulgate)
1
Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
2 Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis.
3 Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
4 Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini.
5 Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius.
6 Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei : Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii ?
7 Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
8 Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam : posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus.
9 Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto.
10 Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.
11 Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum : sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,
12 quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini : at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini : fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur.
13 Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ : de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea : et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ.
15 Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum :
16 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus.
17 Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem : qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus : et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.
19 Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Hæc dicit Dominus Deus : Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?
21 Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.
22 Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat.
23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ : venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum.
24 Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum : in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.
25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis : surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est : sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum.
26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semmaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semarith Moabitidis.
27 Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum : regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.

Références croisées
24:1 2R 11:21, 2R 12:1, 1Ch 3:11Réciproques : 2Ch 34:1
24:2 2Ch 25:2, 2Ch 26:4-5, 2R 12:2, Ps 78:36-37, Ps 106:12-13, Mc 4:16-17, 2Ch 24:17-22, Es 29:13
Réciproques : Js 24:31, Jg 2:7, 2R 14:3, 2Ch 24:14, Ez 3:20, Ez 18:24, Mt 13:20, Mc 6:20
24:3 2Ch 24:15, Gn 21:21, Gn 24:4, Gn 4:19, Mt 19:4-8
24:4 2Ch 24:5-7
Réciproques : 2Ch 24:18
24:5 2Ch 29:3, 2Ch 34:8-9, 2R 12:4-5, 2R 12:6-7
Réciproques : 2Ch 21:2, 2Ch 24:4, Ne 10:33
24:6 2S 24:3, Ex 30:12-16, Nb 1:50, Nb 17:7-8, Nb 18:2, Ac 7:44
Réciproques : Ex 38:21, 2R 12:7, 2Ch 24:9, Mt 13:20, 2Tm 2:24, Ap 15:3
24:7 2Ch 22:1, 2Ch 21:17, 2Ch 28:22-24, Est 7:6, Pr 10:7, 2Th 2:8, Ap 2:20, 2R 12:4, Dt 32:15-17, Ez 16:17-21, Dn 5:2-4, Dn 5:23, Os 2:8-9, Os 2:13
Réciproques : 2R 11:1, 2R 12:5, 2R 22:5
24:8 2R 12:8-9, Mc 12:41
Réciproques : 2R 22:4
24:9 2Ch 24:6, Mt 17:24-27
Réciproques : Ex 35:22, 2R 12:4, 2Ch 30:5, 2Ch 36:22
24:10 1Ch 29:9, Es 64:5, Ac 2:45-47, 2Co 8:2, 2Co 9:7
Réciproques : 2R 12:4, 2R 12:9, 2Ch 31:5, Mc 12:44
24:11 2R 12:10-12, 1Co 16:2
Réciproques : 2R 12:11, 2Ch 31:5, 2Ch 34:9, Ec 10:19
24:12 2Ch 34:9-11, 1R 5:15
Réciproques : 2R 12:11, 2R 22:5, Esd 3:7
24:13 Ne 4:7, 1Ch 22:5, Ag 2:3, Mc 13:1-2
Réciproques : Ex 36:4, 2R 22:5, 2Ch 24:27, Esd 3:7
24:14 2R 12:13-14, 1R 7:50, Pr 27:22, Ex 29:38-42, Nb 28:2, Nb 29:40, 2Ch 24:2
Réciproques : Ex 36:5, Nb 7:14, Jg 2:7, 2R 22:7, 2R 25:14, 2R 25:15, Esd 1:9, Esd 8:28, Jr 52:18, Mt 13:20
24:15 Gn 15:15, Gn 25:8, 1Ch 23:1, Jb 5:26, Ps 91:16, Gn 47:9, Ps 90:10
Réciproques : 2Ch 24:3, Mc 6:20
24:16 1S 2:30, 1R 2:10, Ac 2:29, 2Ch 23:1-21, 2Ch 31:20, Ne 13:14, He 6:10
Réciproques : 2S 5:7, 2R 12:7, 2R 13:20, 2R 21:18, 2Ch 21:2, 2Ch 24:25, Pr 10:7, Es 14:18, Mc 6:29, 1Tm 6:18
24:17 Dt 31:27, Ac 20:29-30, 2P 1:15, 2Ch 10:8-10, 2Ch 22:3-4, Pr 7:21-23, Pr 20:19, Pr 26:8, Pr 26:28, Pr 29:5, Dn 11:32, Pr 29:12
Réciproques : Gn 43:28, Js 24:31, Jg 2:19, Jg 8:33, 2R 12:2, 2R 14:3, 2Ch 24:2, 2Ch 24:23, Ne 13:6, Es 1:23, Ez 3:20, Ez 18:24, Os 4:10, Lc 3:20, Lc 11:25
24:18 2Ch 24:4, 2Ch 21:13, 2Ch 33:3-7, 1R 11:4-5, 1R 14:9, 1R 14:23, 2Ch 19:2, 2Ch 28:13, 2Ch 29:8, 2Ch 32:25, 2Ch 36:14-16, Js 22:20, Jg 5:8, 2S 24:1, Os 5:10-11, Os 5:14, So 1:4-6, Ep 5:6
Réciproques : Js 7:1, Js 24:31, Jg 2:19, Jg 3:7, Jg 8:33, 2Ch 22:4, 2Ch 24:23, 2Ch 36:15, Ne 13:6, Jr 17:2
24:19 2Ch 36:15-16, 2R 17:13-15, Ne 9:26, Jr 7:25-26, Jr 25:4-5, Jr 26:5, Jr 44:4-5, Lc 11:47-51, Lc 16:31, Lc 20:9-15, Ps 95:7-8, Es 28:23, Es 42:23, Es 51:4, Es 55:3, Mt 13:9, Mt 13:15, Mt 13:16
Réciproques : Ne 9:29, Ne 13:15, Es 30:10, Jr 42:19, Am 3:13, Za 1:4, Mc 12:3, Lc 20:10, Ac 7:52
24:20 2Ch 15:1, 2Ch 20:14, Jg 6:34, 1Ch 12:18, 2Ch 23:11, Nb 14:41, 1S 13:13-14, 2S 12:9-10, Za 7:11-14, 2Ch 15:2, Dt 29:25-26, 1Ch 28:9, Jr 2:19, Jr 4:18, Jr 5:19, Jr 5:25
Réciproques : 2S 12:13, 2Ch 13:12, 2Ch 25:15, Ne 9:26, Pr 5:12, Pr 9:7, Ec 4:13, Es 2:6, Jr 19:14, Jr 26:2, Jr 32:5, Am 5:10, Mt 5:12, Mt 23:35, Lc 4:28, Lc 11:51, Jn 10:32, Ga 4:16, 2Tm 4:3, 1Jn 3:4
24:21 Jr 11:19, Jr 18:18, Jr 38:4-6, Mt 21:35, Mt 23:34-37, Ac 7:58-59
Réciproques : Dt 13:10, 1S 22:18, 1R 12:18, 1R 21:11, 2Ch 10:18, 2Ch 24:25, 2Ch 25:16, 2Ch 36:17, Ne 9:26, Pr 25:26, Pr 28:17, Ec 7:15, Jr 2:30, Jr 19:14, Jr 20:2, Jr 26:2, Mt 23:37, Lc 4:28, Lc 13:34, He 11:37
24:22 Ps 109:4, Lc 17:15-18, Jn 10:32, Pr 17:13, Gn 9:5, Jr 11:20, Jr 26:14-15, Lc 11:51, 2Tm 4:14, 2Tm 4:16, Ap 6:9-11, Ap 18:20, Ap 19:2, Ps 10:14, Jr 51:56
Réciproques : Gn 16:5, Gn 42:22, Ex 20:13, Js 22:23, 1S 24:15, 2Ch 24:25, Ps 10:13, Pr 25:26, Pr 27:10, Pr 30:10, Ec 7:15, Jr 20:12, Mt 21:35, Mt 23:37, Lc 13:34
24:23 1R 20:22, 1R 20:26, Dt 32:35, 2R 12:17-18, 2Ch 24:17-18, Ps 2:10-11, Ps 58:10-11, Ps 82:6-7
24:24 Lv 26:8, Lv 26:37, Dt 32:30, Es 30:17, Jr 37:10, 2Ch 16:8-9, 2Ch 20:11-12, Lv 26:25, Dt 28:25, Dt 28:48, 2Ch 22:8, Es 10:5-6, Es 13:5, Ha 1:12
Réciproques : 2R 12:17, 2R 12:20, 2R 24:3, 2Ch 28:5, Ec 5:17
24:25 2Ch 21:16, 2Ch 21:18, 2Ch 21:19, 2Ch 22:6, 2R 12:20, 2R 14:19-20, 2Ch 24:21-22, Ps 10:14, Ap 16:6, 2Ch 24:16, 2Ch 21:20, 2Ch 28:27
Réciproques : 2S 4:5, 2R 9:26, 2R 21:18, 2Ch 25:3, 2Ch 25:27, 2Ch 33:24, Ec 5:17, Es 14:18
24:26 2R 12:21
Réciproques : 2Ch 25:3, 2Ch 33:24
24:27 2R 12:18, 2Ch 24:13, 2Ch 9:29, 2Ch 16:11, 2Ch 20:34, 2Ch 25:1, 2R 12:21, 1Ch 3:12
Réciproques : 2R 22:5, 2Ch 35:27