Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Cantique 1

Ct 1 (Stephanus 1550)

Ct 1 (Vulgate)

1 [Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
3 Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.
6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7 Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
11 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
14 Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées