Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 35

Jb 35 (Stephanus 1550)

Jb 35 (Vulgate)

1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est :
2 [Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?
3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
5 Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit.
6 Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?
7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?
8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.
9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ;
11 qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ?
12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
14 Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.
15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées