Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Lamentations 5

Lm 5 (Stephanus 1550)

Lm 5 (Vulgate)

1 [Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.
2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.
3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.
5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
12 Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.
13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
15 Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
16 Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !
17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
18 propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.
19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées