Comparer
Psaumes 118Ps 118 (Vulgate)
1 Alleluja. [2 Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.
3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.
6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
8 Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
9
10 In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
12 Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
16 In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.
17
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
19 Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21 Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.
25
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.
27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
28 Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis.
29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
30 Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.
31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.
32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
33
34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.
38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
40 Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua vivifica me.
41
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
44 Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.
45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
47 Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
49
50 Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
51 Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.
52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.
55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
56 Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
57
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.
59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.
63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
64 Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.
65
66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
67 Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.
68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.
71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
73
74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.
75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.
79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
81
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?
83 Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.
84 Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ?
85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
86 Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.
87 Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
89
90 In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet.
91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
93 In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
94 Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.
95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.
96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
97
98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
100 Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.
104 A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
105
106 Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
107 Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.
108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.
113
114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
117 Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi testimonia tua.
120 Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.
121
122 Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.
123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
125 Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
126 Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.
127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.
129
130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
131 Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.
132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
137
138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
141 Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.
142 Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
143 Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.
144 Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi, et vivam.
145
146 Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.
147 Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.
148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.
151 Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.
152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.
153
154 Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.
155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.
157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.
158 Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.
160 Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
161
162 Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
169
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.
171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
176 Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.]
Ps 118 (Codex W. Leningrad)
1 הוֹד֣וּ לַיהוָ֣ה כִּי־ ט֑וֹב כִּ֖י לְעוֹלָ֣ם חַסְדּֽוֹ׃2 יֹֽאמַר־ נָ֥א יִשְׂרָאֵ֑ל כִּ֖י לְעוֹלָ֣ם חַסְדּֽוֹ׃
3 יֹֽאמְרוּ־ נָ֥א בֵֽית־ אַהֲרֹ֑ן כִּ֖י לְעוֹלָ֣ם חַסְדּֽוֹ׃
4 יֹֽאמְרוּ־ נָ֭א יִרְאֵ֣י יְהוָ֑ה כִּ֖י לְעוֹלָ֣ם חַסְדּֽוֹ׃
5 מִֽן־ הַ֭מֵּצַ֥ר קָרָ֣אתִי יָּ֑הּ עָנָ֖נִי בַמֶּרְחָ֣ב יָֽהּ׃
6 יְהוָ֣ה לִ֭י לֹ֣א אִירָ֑א מַה־ יַּעֲשֶׂ֖ה לִ֣י אָדָֽם׃
7 יְהוָ֣ה לִ֭י בְּעֹזְרָ֑י וַ֝אֲנִ֗י אֶרְאֶ֥ה בְשֹׂנְאָֽי׃
8 ט֗וֹב לַחֲס֥וֹת בַּיהוָ֑ה מִ֝בְּטֹ֗חַ בָּאָדָֽם׃
9 ט֗וֹב לַחֲס֥וֹת בַּיהוָ֑ה מִ֝בְּטֹ֗חַ בִּנְדִיבִֽים׃
10 כָּל־ גּוֹיִ֥ם סְבָב֑וּנִי בְּשֵׁ֥ם יְ֝הוָ֗ה כִּ֣י אֲמִילַֽם׃
11 סַבּ֥וּנִי גַם־ סְבָב֑וּנִי בְּשֵׁ֥ם יְ֝הוָ֗ה כִּ֣י אֲמִילַֽם׃
12 סַבּ֤וּנִי כִדְבוֹרִ֗ים דֹּ֭עֲכוּ כְּאֵ֣שׁ קוֹצִ֑ים בְּשֵׁ֥ם יְ֝הוָ֗ה כִּ֣י אֲמִילַֽם׃
13 דַּחֹ֣ה דְחִיתַ֣נִי לִנְפֹּ֑ל וַ֖יהוָ֣ה עֲזָרָֽנִי׃
14 עָזִּ֣י וְזִמְרָ֣ת יָ֑הּ וַֽיְהִי־ לִ֝֗י לִֽישׁוּעָֽה׃
15 ק֤וֹל ׀ רִנָּ֬ה וִֽישׁוּעָ֗ה בְּאָהֳלֵ֥י צַדִּיקִ֑ים יְמִ֥ין יְ֝הוָה עֹ֣שָׂה חָֽיִל׃
16 יְמִ֣ין יְ֭הוָה רוֹמֵמָ֑ה יְמִ֥ין יְ֝הוָה עֹ֣שָׂה חָֽיִל׃
17 לֹֽא אָמ֥וּת כִּי־ אֶֽחְיֶ֑ה וַ֝אֲסַפֵּ֗ר מַֽעֲשֵׂ֥י יָֽהּ׃
18 יַסֹּ֣ר יִסְּרַ֣נִּי יָּ֑הּ וְ֝לַמָּ֗וֶת לֹ֣א נְתָנָֽנִי׃
19 פִּתְחוּ־ לִ֥י שַׁעֲרֵי־ צֶ֑דֶק אָֽבֹא־ בָ֝ם אוֹדֶ֥ה יָֽהּ׃
20 זֶֽה־ הַשַּׁ֥עַר לַיהוָ֑ה צַ֝דִּיקִ֗ים יָבֹ֥אוּ בֽוֹ׃
21 א֭וֹדְךָ כִּ֣י עֲנִיתָ֑נִי וַתְּהִי־ לִ֝֗י לִֽישׁוּעָֽה׃
22 אֶ֭בֶן מָאֲס֣וּ הַבּוֹנִ֑ים הָ֝יְתָ֗ה לְרֹ֣אשׁ פִּנָּֽה׃
23 מֵאֵ֣ת יְ֭הוָה הָ֣יְתָה זֹּ֑את הִ֖יא נִפְלָ֣את בְּעֵינֵֽינוּ׃
24 זֶה־ הַ֭יּוֹם עָשָׂ֣ה יְהוָ֑ה נָגִ֖ילָה וְנִשְׂמְחָ֣ה בֽוֹ׃
25 אָנָּ֣א יְ֭הוָה הוֹשִׁ֘יעָ֥ה נָּ֑א אָֽנָּ֥א יְ֝הוָ֗ה הַצְלִ֘יחָ֥ה נָּֽא׃
26 בָּר֣וּךְ הַ֭בָּא בְּשֵׁ֣ם יְהוָ֑ה בֵּ֝רַֽכְנוּכֶ֗ם מִבֵּ֥ית יְהוָֽה׃
27 אֵ֤ל ׀ יְהוָה֮ וַיָּ֪אֶר לָ֥נוּ אִסְרוּ־ חַ֥ג בַּעֲבֹתִ֑ים עַד־ קַ֝רְנ֗וֹת הַמִּזְבֵּֽחַ׃
28 אֵלִ֣י אַתָּ֣ה וְאוֹדֶ֑ךָּ אֱ֝לֹהַ֗י אֲרוֹמְמֶֽךָּ׃
29 הוֹד֣וּ לַיהוָ֣ה כִּי־ ט֑וֹב כִּ֖י לְעוֹלָ֣ם חַסְדּֽוֹ׃
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées