Passage biblique Il semble que les références ne correspondent à aucun verset dans la version Stephanus 1550.
Comparer
Psaumes 62Ps 62 (Vulgate)
1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.2 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ;
11 tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées