Passage biblique Il semble que les références ne correspondent à aucun verset dans la version Stephanus 1550.
Comparer
Psaumes 74Ps 74 (Vulgate)
1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.2 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.
5 Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
6 nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :
8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :
9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ.
10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob :
11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées