Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Romains 10

Rm 10 (Vulgate)

1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :
7 aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.
8 Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
10 Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
11 Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.
12 Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?
15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
18 Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
19 Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.
20 Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.
21 Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.

Rm 10 (Codex W. Leningrad)

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées