Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Amos 6

Am 6 (Stephanus 1550)

Am 6 (Vulgate)

   1 [Væ qui opulenti estis in Sion,
et confiditis in monte Samariæ :
optimates capita populorum,
ingredientes pompatice domum Israël !
   2 Transite in Chalane, et videte,
et ite inde in Emath magnam,
et descendite in Geth Palæstinorum,
et ad optima quæque regna horum :
si latior terminus eorum termino vestro est.
   3 Qui separati estis in diem malum,
et appropinquatis solio iniquitatis ;
   4 qui dormitis in lectis eburneis,
et lascivitis in stratis vestris ;
qui comeditis agnum de grege,
et vitulos de medio armenti ;
   5 qui canitis ad vocem psalterii,
sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
   6 bibentes vinum in phialis,
et optimo unguento delibuti,
et nihil patiebantur super contritione Joseph.
   7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,
et auferetur factio lascivientium.
   8 Juravit Dominus Deus in anima sua,
dicit Dominus Deus exercituum :
Detestor ego superbiam Jacob,
et domos ejus odi,
et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
   9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una,
et ipsi morientur.
   10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum,
ut efferat ossa de domo ;
et dicet ei, qui in penetralibus domus est :
Numquid adhuc est penes te ?
   11 Et respondebit : Finis est.
Et dicet ei : Tace,
et non recorderis nominis Domini.
   12 Quia ecce Dominus mandabit,
et percutiet domum majorem ruinis,
et domum minorem scissionibus.
   13 Numquid currere queunt in petris equi,
aut arari potest in bubalis ?
quoniam convertistis in amaritudinem judicium,
et fructum justitiæ in absinthium.
   14 Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis :
Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?
   15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël,
dicit Dominus Deus exercituum, gentem,
et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées