Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Cantique 1

VULC 1 [Osculetur me osculo oris sui ;
quia meliora sunt ubera tua vino,

VULC 2 fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum ;
ideo adolescentulæ dilexerunt te.

VULC 3 Trahe me, post te curremus
in odorem unguentorum tuorum.
Introduxit me rex in cellaria sua ;
exsultabimus et lætabimur in te,
memores uberum tuorum super vinum.
Recti diligunt te.

VULC 4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,
sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

VULC 5 Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;
posuerunt me custodem in vineis :
vineam meam non custodivi.

VULC 6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

VULC 7 Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,
egredere, et abi post vestigia gregum,
et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

VULC 8 Equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, amica mea.

VULC 9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ;
collum tuum sicut monilia.

VULC 10 Murenulas aureas faciemus tibi,
vermiculatas argento.

VULC 11 Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.

VULC 12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ;
inter ubera mea commorabitur.

VULC 13 Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.

VULC 14 Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !
Oculi tui columbarum.

VULC 15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !
Lectulus noster floridus.

VULC 16 Tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cypressina.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées