Comparer
Cantique 7VULC 1 [
Juncturæ femorum tuorum sicut monilia
quæ fabricata sunt manu artificis.
VULC 2 Umbilicus tuus crater tornatilis,
numquam indigens poculis.
Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
VULC 3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli,
gemelli capreæ.
VULC 4 Collum tuum sicut turris eburnea ;
oculi tui sicut piscinæ in Hesebon
quæ sunt in porta filiæ multitudinis.
Nasus tuus sicut turris Libani,
quæ respicit contra Damascum.
VULC 5 Caput tuum ut Carmelus ;
et comæ capitis tui sicut purpura regis
vincta canalibus.
VULC 6
carissima, in deliciis !
VULC 7 Statura tua assimilata est palmæ,
et ubera tua botris.
VULC 8 Dixi : Ascendam in palmam,
et apprehendam fructus ejus ;
et erunt ubera tua sicut botri vineæ,
et odor oris tui sicut malorum.
VULC 9 Guttur tuum sicut vinum optimum,
dignum dilecto meo ad potandum,
labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
VULC 10
et ad me conversio ejus.
VULC 11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,
commoremur in villis.
VULC 12 Mane surgamus ad vineas :
videamus si floruit vinea,
si flores fructus parturiunt,
si floruerunt mala punica ;
ibi dabo tibi ubera mea.
VULC 13 Mandragoræ dederunt odorem
in portis nostris omnia poma :
nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées