Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Ecclésiaste 4

VULC 1 [Verti me ad alia, et vidi calumnias
quæ sub sole geruntur,
et lacrimas innocentium,
et neminem consolatorem,
nec posse resistere eorum violentiæ,
cunctorum auxilio destitutos,

VULC 2 et laudavi magis mortuos quam viventes ;

VULC 3 et feliciorem utroque judicavi
qui necdum natus est,
nec vidit mala quæ sub sole fiunt.

VULC 4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,
et industrias animadverti patere invidiæ proximi ;
et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

VULC 5 Stultus complicat manus suas,
et comedit carnes suas, dicens :

VULC 6 Melior est pugillus cum requie,
quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.

VULC 7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.

VULC 8 Unus est, et secundum non habet,
non filium, non fratrem,
et tamen laborare non cessat,
nec satiantur oculi ejus divitiis ;
nec recogitat, dicens :
Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ?
In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]

VULC 9 [Melius est ergo duos esse simul quam unum ;
habent enim emolumentum societatis suæ.

VULC 10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.
Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

VULC 11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;
unus quomodo calefiet ?

VULC 12 Et si quispiam prævaluerit contra unum,
duo resistunt ei ;
funiculus triplex difficile rumpitur.

VULC 13 Melior est puer pauper et sapiens,
rege sene et stulto,
qui nescit prævidere in posterum.

VULC 14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ;
et alius, natus in regno, inopia consumatur.

VULC 15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole
cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.

VULC 16 Infinitus numerus est populi
omnium qui fuerunt ante eum,
et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ;
sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.]

VULC 17 [Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei,
et appropinqua ut audias.
Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ,
qui nesciunt quid faciunt mali.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées