Passage biblique Il semble que les références ne correspondent à aucun verset dans la version Stephanus 1550.
Comparer
Ecclésiaste 6Ec 6 (Vulgate)
1 [Est et aliud malum quod vidi sub sole,et quidem frequens apud homines :
2 vir cui dedit Deus divitias,
et substantiam, et honorem,
et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ;
nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,
sed homo extraneus vorabit illud :
hoc vanitas et miseria magna est.
3 Si genuerit quispiam centum liberos,
et vixerit multos annos,
et plures dies ætatis habuerit,
et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,
sepulturaque careat :
de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.
4 Frustra enim venit,
et pergit ad tenebras,
et oblivione delebitur nomen ejus.
5 Non vidit solem,
neque cognovit distantiam boni et mali.
6 Etiam si duobus millibus annis vixerit,
et non fuerit perfruitus bonis,
nonne ad unum locum properant omnia ?
7 Omnis labor hominis in ore ejus ;
sed anima ejus non implebitur.
8 Quid habet amplius sapiens a stulto ?
et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?
9 Melius est videre quod cupias,
quam desiderare quod nescias.
Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ;
et scitur quod homo sit,
et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
11 Verba sunt plurima,
multamque in disputando habentia vanitatem.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées