Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Ecclésiaste 6

VULC 1 [Est et aliud malum quod vidi sub sole,
et quidem frequens apud homines :

VULC 2 vir cui dedit Deus divitias,
et substantiam, et honorem,
et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ;
nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,
sed homo extraneus vorabit illud :
hoc vanitas et miseria magna est.

VULC 3 Si genuerit quispiam centum liberos,
et vixerit multos annos,
et plures dies ætatis habuerit,
et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,
sepulturaque careat :
de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.

VULC 4 Frustra enim venit,
et pergit ad tenebras,
et oblivione delebitur nomen ejus.

VULC 5 Non vidit solem,
neque cognovit distantiam boni et mali.

VULC 6 Etiam si duobus millibus annis vixerit,
et non fuerit perfruitus bonis,
nonne ad unum locum properant omnia ?

VULC 7 Omnis labor hominis in ore ejus ;
sed anima ejus non implebitur.

VULC 8 Quid habet amplius sapiens a stulto ?
et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?

VULC 9 Melius est videre quod cupias,
quam desiderare quod nescias.
Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.

VULC 10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ;
et scitur quod homo sit,
et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

VULC 11 Verba sunt plurima,
multamque in disputando habentia vanitatem.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées