Comparer
Esaïe 25VULC 1 [Domine, Deus meus es tu ;
exaltabo te, et confitebor nomini tuo :
quoniam fecisti mirabilia,
cogitationes antiquas fideles. Amen.
VULC 2 Quia posuisti civitatem in tumulum,
urbem fortem in ruinam, domum alienorum :
ut non sit civitas,
et in sempiternum non ædificetur.
VULC 3 Super hoc laudabit te populus fortis ;
civitas gentium robustarum timebit te :
VULC 4 quia factus es fortitudo pauperi,
fortitudo egeno in tribulatione sua,
spes a turbine,
umbraculum ab æstu ;
spiritus enim robustorum
quasi turbo impellens parietem.
VULC 5 Sicut æstus in siti,
tumultum alienorum humiliabis ;
et quasi calore sub nube torrente,
propaginem fortium marcescere facies.
VULC 6 Et faciet Dominus exercituum
omnibus populis in monte hoc
convivium pinguium,
convivium vindemiæ,
pinguium medullatorum,
vindemiæ defæcatæ.
VULC 7 Et præcipitabit in monte isto
faciem vinculi colligati super omnes populos,
et telam quam orditus est super omnes nationes.
VULC 8 Præcipitabit mortem in sempiternum ;
et auferet Dominus Deus
lacrimam ab omni facie,
et opprobrium populi sui auferet
de universa terra :
quia Dominus locutus est.]
VULC 9 [Et dicet in die illa :
Ecce Deus noster iste ;
exspectavimus eum, et salvabit nos ;
iste Dominus, sustinuimus eum :
exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
VULC 10 Quia requiescet manus Domini
in monte isto ;
et triturabitur Moab sub eo,
sicuti teruntur paleæ in plaustro.
VULC 11 Et extendet manus suas sub eo
sicut extendit natans ad natandum ;
et humiliabit gloriam ejus
cum allisione manuum ejus.
VULC 12 Et munimenta sublimium murorum tuorum
concident, et humiliabuntur,
et detrahentur in terram usque ad pulverem.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées