Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Esaïe 33

VULC 1 [Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ?
et qui spernis, nonne et ipse sperneris ?
Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ;
cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.

VULC 2 Domine, miserere nostri,
te enim exspectavimus ;
esto brachium nostrum in mane,
et salus nostra in tempore tribulationis.

VULC 3 A voce angeli fugerunt populi,
et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.

VULC 4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus,
velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.

VULC 5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ;
implevit Sion judicio et justitia.

VULC 6 Et erit fides in temporibus tuis :
divitiæ salutis sapientia et scientia ;
timor Domini ipse est thesaurus ejus.

VULC 7 Ecce videntes clamabunt foris ;
angeli pacis amare flebunt.

VULC 8 Dissipatæ sunt viæ,
cessavit transiens per semitam :
irritum factum est pactum, projecit civitates,
non reputavit homines.

VULC 9 Luxit et elanguit terra ;
confusus est Libanus, et obsorduit :
et factus est Saron sicut desertum,
et concussa est Basan, et Carmelus.

VULC 10 Nunc consurgam, dicit Dominus ;
nunc exaltabor, nunc sublevabor.

VULC 11 Concipietis ardorem, parietis stipulam ;
spiritus vester ut ignis vorabit vos.

VULC 12 Et erunt populi quasi de incendio cinis ;
spinæ congregatæ igni comburentur.

VULC 13 Audite, qui longe estis, quæ fecerim ;
et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.

VULC 14 Conterriti sunt in Sion peccatores ;
possedit tremor hypocritas.
Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ?
quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?

VULC 15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem,
qui projicit avaritiam ex calumnia,
et excutit manus suas ab omni munere,
qui obturat aures suas ne audiat sanguinem,
et claudit oculos suos ne videat malum.

VULC 16 Iste in excelsis habitabit ;
munimenta saxorum sublimitas ejus :
panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.

VULC 17 Regem in decore suo videbunt oculi ejus,
cernent terram de longe.

VULC 18 Cor tuum meditabitur timorem :
ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ?
ubi doctor parvulorum ?

VULC 19 Populum impudentem non videbis,
populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere
disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.

VULC 20 Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ :
oculi tui videbunt Jerusalem,
habitationem opulentam,
tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ;
nec auferentur clavi ejus in sempiternum,
et omnes funiculi ejus non rumpentur :

VULC 21 quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster :
locus fluviorum rivi latissimi et patentes :
non transibit per eum navis remigum,
neque trieris magna transgredietur eum.

VULC 22 Dominus enim judex noster,
Dominus legifer noster,
Dominus rex noster,
ipse salvabit nos.

VULC 23 Laxati sunt funiculi tui,
et non prævalebunt ;
sic erit malus tuus
ut dilatare signum non queas.
Tunc dividentur spolia prædarum multarum ;
claudi diripient rapinam.

VULC 24 Nec dicet vicinus : Elangui ;
populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées