Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Esaïe 35

VULC 1 [Lætabitur deserta et invia,
et exsultabit solitudo,
et florebit quasi lilium.

VULC 2 Germinans germinabit, et exsultabit
lætabunda et laudans :
gloria Libani data est ei,
decor Carmeli et Saron ;
ipsi videbunt gloriam Domini,
et decorem Dei nostri.

VULC 3 Confortate manus dissolutas,
et genua debilia roborate.

VULC 4 Dicite pusillanimis :
Confortamini, et nolite timere :
ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ;
Deus ipse veniet, et salvabit vos.

VULC 5 Tunc aperientur oculi cæcorum,
et aures surdorum patebunt ;

VULC 6 tunc saliet sicut cervus claudus,
et aperta erit lingua mutorum :
quia scissæ sunt in deserto aquæ,
et torrentes in solitudine ;

VULC 7 et quæ erat arida, erit in stagnum,
et sitiens in fontes aquarum.
In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,
orietur viror calami et junci.

VULC 8 Et erit ibi semita et via,
et via sancta vocabitur :
non transibit per eam pollutus,
et hæc erit vobis directa via,
ita ut stulti non errent per eam.

VULC 9 Non erit ibi leo,
et mala bestia non ascendet per eam,
nec invenietur ibi ;
et ambulabunt qui liberati fuerint.

VULC 10 Et redempti a Domino convertentur,
et venient in Sion cum laude,
et lætitia sempiterna super caput eorum :
gaudium et lætitiam obtinebunt,
et fugiet dolor et gemitus.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées