Comparer
Esaïe 54VULC 1 [Lauda, sterilis, quæ non paris ;
decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas :
quoniam multi filii desertæ
magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.
VULC 2 Dilata locum tentorii tui,
et pelles tabernaculorum tuorum extende :
ne parcas :
longos fac funiculos tuos,
et clavos tuos consolida.
VULC 3 Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis,
et semen tuum gentes hæreditabit,
et civitates desertas inhabitabit.
VULC 4 Noli timere, quia non confunderis,
neque erubesces ; non enim te pudebit,
quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris,
et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
VULC 5 Quia dominabitur tui qui fecit te,
Dominus exercituum nomen ejus,
et redemptor tuus, Sanctus Israël :
Deus omnis terræ vocabitur.
VULC 6 Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu
vocavit te Dominus,
et uxorem ab adolescentia abjectam,
dixit Deus tuus.
VULC 7 Ad punctum in modico dereliqui te,
et in miserationibus magnis congregabo te.
VULC 8 In momento indignationis abscondi
faciem meam parumper a te ;
et in misericordia sempiterna misertus sum tui,
dixit redemptor tuus, Dominus.
VULC 9 Sicut in diebus Noë istud mihi est,
cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ;
sic juravi ut non irascar tibi,
et non increpem te.
VULC 10 Montes enim commovebuntur,
et colles contremiscent ;
misericordia autem mea non recedet a te,
et fœdus pacis meæ non movebitur,
dixit miserator tuus Dominus.
VULC 11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,
ecce ego sternam per ordinem lapides tuos,
et fundabo te in sapphiris :
VULC 12 et ponam jaspidem propugnacula tua,
et portas tuas in lapides sculptos,
et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;
VULC 13 universos filios tuos doctos a Domino,
et multitudinem pacis filiis tuis.
VULC 14 Et in justitia fundaberis :
recede procul a calumnia, quia non timebis,
et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
VULC 15 Ecce accola veniet qui non erat mecum,
advena quondam tuus adjungetur tibi.
VULC 16 Ecce ego creavi fabrum
sufflantem in igne prunas,
et proferentem vas in opus suum ;
et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
VULC 17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur,
et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis.
Hæc est hæreditas servorum Domini,
et justitia eorum apud me, dicit Dominus.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées