Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Jérémie 22

VULC 1 Hæc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,

VULC 2 et dices : [Audi verbum Domini, rex Juda,
qui sedes super solium David :
tu et servi tui, et populus tuus,
qui ingredimini per portas istas.

VULC 3 Hæc dicit Dominus :
Facite judicium et justitiam,
et liberate vi oppressum de manu calumniatoris :
et advenam, et pupillum, et viduam
nolite contristare, neque opprimatis inique,
et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.

VULC 4 Si enim facientes feceritis verbum istud,
ingredientur per portas domus hujus
reges sedentes de genere David super thronum ejus,
et ascendentes currus et equos,
ipsi, et servi, et populus eorum.

VULC 5 Quod si non audieritis verba hæc :
in memetipso juravi, dicit Dominus,
quia in solitudinem erit domus hæc.

VULC 6 Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda :
Galaad, tu mihi caput Libani,
si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !

VULC 7 Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus :
et succident electas cedros tuas,
et præcipitabunt in ignem.

VULC 8 Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc,
et dicet unusquisque proximo suo :
Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?

VULC 9 Et respondebunt :
Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,
et adoraverint deos alienos, et servierint eis.

VULC 10 Nolite flere mortuum,
neque lugeatis super eum fletu :
plangite eum qui egreditur,
quia non revertetur ultra,
nec videbit terram nativitatis suæ.

VULC 11 Quia hæc dicit Dominus ad Sellum,
filium Josiæ, regem Juda,
qui regnavit pro Josia patre suo,
qui egressus est de loco isto :
Non revertetur huc amplius,

VULC 12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur,
et terram istam non videbit amplius.

VULC 13 Væ qui ædificat domum suam in injustitia,
et cœnacula sua non in judicio :
amicum suum opprimet frustra,
et mercedem ejus non reddet ei :

VULC 14 qui dicit : Ædificabo mihi domum latam,
et cœnacula spatiosa :
qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,
pingitque sinopide.

VULC 15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro ?
pater tuus numquid non comedit et bibit,
et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?

VULC 16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum :
numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.

VULC 17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam,
et ad sanguinem innocentem fundendum,
et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

VULC 18 Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim,
filium Josiæ, regem Juda :
Non plangent eum : Væ frater ! et væ soror !
non concrepabunt ei : Væ domine ! et væ inclyte !

VULC 19 Sepultura asini sepelietur,
putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.]

VULC 20 [Ascende Libanum, et clama,
et in Basan da vocem tuam :
et clama ad transeuntes,
quia contriti sunt omnes amatores tui.

VULC 21 Locutus sum ad te in abundantia tua,
et dixisti : Non audiam :
hæc est via tua ab adolescentia tua,
quia non audisti vocem meam.

VULC 22 Omnes pastores tuos pascet ventus,
et amatores tui in captivitatem ibunt :
et tunc confunderis,
et erubesces ab omni malitia tua.

VULC 23 Quæ sedes in Libano,
et nidificas in cedris,
quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,
quasi dolores parturientis ?

VULC 24 Vivo ego, dicit Dominus,
quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda
annulus in manu dextera mea,
inde evellam eum,

VULC 25 et dabo te in manu quærentium animam tuam,
et in manu quorum tu formidas faciem,
et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,
et in manu Chaldæorum :

VULC 26 et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te,
in terram alienam, in qua nati non estis,
ibique moriemini.

VULC 27 Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc,
non revertentur.

VULC 28 Numquid vas fictile atque contritum
vir iste Jechonias ?
numquid vas absque omni voluptate ?
quare abjecti sunt ipse et semen ejus,
et projecti in terram quam ignoraverunt ?

VULC 29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.

VULC 30 Hæc dicit Dominus :
Scribe virum istum sterilem,
virum qui in diebus suis non prosperabitur :
nec enim erit de semine ejus vir
qui sedeat super solium David,
et potestatem habeat ultra in Juda.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées