Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Jérémie 30

VULC 1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :

VULC 2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.

VULC 3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

VULC 4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :

VULC 5 [Quoniam hæc dicit Dominus :
Vocem terroris audivimus :
formido, et non est pax.

VULC 6 Interrogate, et videte si generat masculus :
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum, quasi parturientis,
et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?

VULC 7 Væ ! quia magna dies illa,
nec est similis ejus :
tempusque tribulationis est Jacob,
et ex ipso salvabitur.

VULC 8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :
conteram jugum ejus de collo tuo,
et vincula ejus dirumpam,
et non dominabuntur ei amplius alieni :

VULC 9 sed servient Domino Deo suo,
et David regi suo,
quem suscitabo eis.

VULC 10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,
neque paveas, Israël :
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,
et semen tuum de terra captivitatis eorum :
et revertetur Jacob, et quiescet,
et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :

VULC 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus
in quibus dispersi te :
te autem non faciam in consummationem :
sed castigabo te in judicio,
ut non videaris tibi innoxius.

VULC 12 Quia hæc dicit Dominus :
Insanabilis fractura tua ;
pessima plaga tua :

VULC 13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :
curationum utilitas non est tibi.

VULC 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,
teque non quærent :
plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :
propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.

VULC 15 Quid clamas super contritione tua ?
insanabilis est dolor tuus :
propter multitudinem iniquitatis tuæ,
et propter dura peccata tua,
feci hæc tibi.

VULC 16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur :
et qui te vastant vastabuntur,
cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.

VULC 17 Obducam enim cicatricem tibi,
et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.
Quia ejectam vocaverunt te, Sion :
hæc est, quæ non habebat requirentem.

VULC 18 Hæc dicit Dominus :
Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,
et tectis ejus miserebor :
et ædificabitur civitas in excelso suo,
et templum juxta ordinem suum fundabitur :

VULC 19 et egredietur de eis laus,
voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non minuentur :
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

VULC 20 Et erunt filii ejus sicut a principio,
et cœtus ejus coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

VULC 21 Et erit dux ejus ex eo,
et princeps de medio ejus producetur :
et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est qui applicet cor suum
ut appropinquet mihi ? ait Dominus :

VULC 22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

VULC 23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens :
in capite impiorum conquiescet.

VULC 24 Non avertet iram indignationis Dominus,
donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :
in novissimo dierum intelligetis ea.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées