Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Jérémie 32

VULC 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor.

VULC 2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.

VULC 3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens : Quare vaticinaris, dicens : Hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam :

VULC 4 et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldæorum, sed tradetur in manus regis Babylonis : et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt :

VULC 5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus : si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis ?

VULC 6 Et dixit Jeremias : Factum est verbum Domini ad me, dicens :

VULC 7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens : Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.

VULC 8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me : Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset :

VULC 9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum : septem stateres, et decem argenteos.

VULC 10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.

VULC 11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus :

VULC 12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris.

VULC 13 Et præcepi Baruch coram eis, dicens :

VULC 14 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis :

VULC 15 hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.

VULC 16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens :

VULC 17 [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus,
ecce tu fecisti cælum et terram
in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento :
non erit tibi difficile omne verbum :

VULC 18 qui facis misericordiam in millibus,
et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos :
fortissime, magne, et potens,
Dominus exercituum nomen tibi.

VULC 19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu :
cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam,
ut reddas unicuique secundum vias suas,
et secundum fructum adinventionum ejus.

VULC 20 Qui posuisti signa et portenta
in terra Ægypti usque ad diem hanc,
et in Israël, et in hominibus,
et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.

VULC 21 Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti,
in signis et in portentis,
et in manu robusta et in brachio extento,
et in terrore magno :

VULC 22 et dedisti eis terram hanc,
quam jurasti patribus eorum ut dares eis,
terram fluentem lacte et melle.

VULC 23 Et ingressi sunt, et possederunt eam,
et non obedierunt voci tuæ,
et in lege tua non ambulaverunt :
omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt,
et evenerunt eis omnia mala hæc.

VULC 24 Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur,
et urbs data est in manus Chaldæorum
qui præliantur adversus eam,
a facie gladii, et famis, et pestilentiæ :
et quæcumque locutus es, acciderunt,
ut tu ipse cernis.

VULC 25 Et tu dicis mihi, Domine Deus :
Eme agrum argento, et adhibe testes,
cum urbs data sit in manus Chaldæorum ?]

VULC 26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

VULC 27 [Ecce ego Dominus Deus universæ carnis :
numquid mihi difficile erit omne verbum ?

VULC 28 Propterea hæc dicit Dominus :
Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum,
et in manus regis Babylonis,
et capient eam.

VULC 29 Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc,
et succendent eam igni, et comburent eam,
et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal,
et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.

VULC 30 Erant enim filii Israël et filii Juda
jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua :
filii Israël, qui usque nunc exacerbant me
in opere manuum suarum, dicit Dominus.

VULC 31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc,
a die qua ædificaverunt eam
usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,

VULC 32 propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda,
quam fecerunt ad iracundiam me provocantes,
ipsi et reges eorum,
principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum,
viri Juda et habitatores Jerusalem.

VULC 33 Et verterunt ad me terga, et non facies,
cum docerem eos diluculo et erudirem,
et nollent audire, ut acciperent disciplinam.

VULC 34 Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum,
ut polluerent eam.

VULC 35 Et ædificaverunt excelsa Baal
quæ sunt in valle filii Ennom,
ut initiarent filios suos et filias suas Moloch,
quod non mandavi eis,
nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc :
et in peccatum deducerent Judam.

VULC 36 Et nunc propter ista,
hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc,
de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis,
in gladio, et in fame, et in peste :

VULC 37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos
in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi :
et reducam eos ad locum istum,
et habitare eos faciam confidenter :

VULC 38 et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum.

VULC 39 Et dabo eis cor unum, et viam unam,
ut timeant me universis diebus,
et bene sit eis, et filiis eorum post eos.

VULC 40 Et feriam eis pactum sempiternum,
et non desinam eis benefacere :
et timorem meum dabo in corde eorum,
ut non recedant a me.

VULC 41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero :
et plantabo eos in terra ista in veritate,
in toto corde meo et in tota anima mea.

VULC 42 Quia hæc dicit Dominus :
Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande,
sic adducam super eos
omne bonum quod ego loquor ad eos.

VULC 43 Et possidebuntur agri in terra ista,
de qua vos dicitis quod deserta sit,
eo quod non remanserit homo et jumentum,
et data sit in manus Chaldæorum.

VULC 44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro,
et imprimetur signum, et testis adhibebitur,
in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem,
in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis,
et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt,
quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées