Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Jérémie 48

VULC 1 Ad Moab. [Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :
Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa !
capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.

VULC 2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon :
cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente.
Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

VULC 3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

VULC 4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.

VULC 5 Per ascensum enim Luith
plorans ascendet in fletu,
quoniam in descensu Oronaim
hostes ululatum contritionis audierunt.

VULC 6 Fugite, salvate animas vestras,
et eritis quasi myricæ in deserto :

VULC 7 pro eo enim quod habuisti fiduciam
in munitionibus tuis et in thesauris tuis,
tu quoque capieris :
et ibit Chamos in transmigrationem,
sacerdotes ejus et principes ejus simul.

VULC 8 Et veniet prædo ad omnem urbem,
et urbs nulla salvabitur :
et peribunt valles,
et dissipabuntur campestria,
quoniam dixit Dominus :

VULC 9 Date florem Moab, quia florens egredietur :
et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

VULC 10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,
et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

VULC 11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,
et requievit in fæcibus suis :
nec transfusus est de vase in vas,
et in transmigrationem non abiit :
idcirco permansit gustus ejus in eo,
et odor ejus non est immutatus.

VULC 12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum :
et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,
et lagunculas eorum collident.

VULC 13 Et confundetur Moab a Chamos
sicut confusa est domus Israël a Bethel,
in qua habebat fiduciam.

VULC 14 Quomodo dicitis : Fortes sumus,
et viri robusti ad præliandum ?

VULC 15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt,
et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex :
Dominus exercituum nomen ejus.

VULC 16 Prope est interitus Moab ut veniat,
et malum ejus velociter accurret nimis.

VULC 17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus :
et universi qui scitis nomen ejus, dicite :
Quomodo confracta est virga fortis,
baculus gloriosus ?

VULC 18 Descende de gloria, et sede in siti,
habitatio filiæ Dibon,
quoniam vastator Moab ascendit ad te :
dissipavit munitiones tuas.

VULC 19 In via sta, et prospice,
habitatio Aroër :
interroga fugientem,
et ei qui evasit dic : Quid accidit ?

VULC 20 Confusus est Moab, quoniam victus est.
Ululate, et clamate :
annuntiate in Arnon,
quoniam vastata est Moab,

VULC 21 et judicium venit ad terram campestrem,
super Helon, et super Jasa,
et super Mephaath,

VULC 22 et super Dibon,
et super Nabo, et super domum Deblathaim,

VULC 23 et super Cariathaim, et super Bethgamul,
et super Bethmaon,

VULC 24 et super Carioth,
et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab,
quæ longe et quæ prope sunt.

VULC 25 Abscissum est cornu Moab,
et brachium ejus contritum est, ait Dominus.

VULC 26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est :
et allidet manum Moab in vomitu suo,
et erit in derisum etiam ipse.

VULC 27 Fuit enim in derisum tibi Israël :
quasi inter fures reperisses eum :
propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es,
captivus duceris.

VULC 28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab :
et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.

VULC 29 Audivimus superbiam Moab : superbus est valde :
sublimitatem ejus, et arrogantiam,
et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

VULC 30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,
et quod non sit juxta eam virtus ejus,
nec juxta quod poterat conata sit facere.

VULC 31 Ideo super Moab ejulabo,
et ad Moab universam clamabo,
ad viros muri fictilis lamentantes :

VULC 32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama.
Propagines tuæ transierunt mare ;
usque ad mare Jazer pervenerunt :
super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.

VULC 33 Ablata est lætitia et exsultatio
de Carmelo et de terra Moab,
et vinum de torcularibus sustuli :
nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

VULC 34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ;
a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante :
aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.

VULC 35 Et auferam de Moab, ait Dominus,
offerentem in excelsis,
et sacrificantem diis ejus.

VULC 36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit,
et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum :
quia plus fecit quam potuit,
idcirco perierunt.

VULC 37 Omne enim caput calvitium,
et omnis barba rasa erit :
in cunctis manibus colligatio,
et super omne dorsum cilicium :

VULC 38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus,
omnis planctus :
quoniam contrivi Moab
sicut vas inutile, ait Dominus.

VULC 39 Quomodo victa est, et ululaverunt ?
quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ?
eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.

VULC 40 Hæc dicit Dominus :
Ecce quasi aquila volabit,
et extendet alas suas ad Moab.

VULC 41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt :
et erit cor fortium Moab in die illa
sicut cor mulieris parturientis,

VULC 42 et cessabit Moab esse populus,
quoniam contra Dominum gloriatus est.

VULC 43 Pavor, et fovea,
et laqueus super te,
o habitator Moab, dicit Dominus.

VULC 44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,
et qui conscenderit de fovea capietur laqueo :
adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

VULC 45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes,
quia ignis egressus est de Hesebon,
et flamma de medio Seon :
et devorabit partem Moab,
et verticem filiorum tumultus.

VULC 46 Væ tibi, Moab :
periisti, popule Chamos,
quia comprehensi sunt filii tui
et filiæ tuæ in captivitatem.

VULC 47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.] Hucusque judicia Moab.

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées