Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Jérémie 8

VULC 1 [In illo tempore, ait Dominus,
ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,
et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,
et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,
de sepulchris suis :

VULC 2 et expandent ea ad solem, et lunam,
et omnem militiam cæli,
quæ dilexerunt, et quibus servierunt,
et post quæ ambulaverunt,
et quæ quæsierunt, et adoraverunt.
Non colligentur, et non sepelientur :
in sterquilinium super faciem terræ erunt.

VULC 3 Et eligent magis mortem quam vitam,
omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima,
in universis locis quæ derelicta sunt,
ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]

VULC 4 Et dices ad eos : [Hæc dicit Dominus :
Numquid qui cadit non resurget ?
et qui aversus est non revertetur ?

VULC 5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem
aversione contentiosa ?
Apprehenderunt mendacium,
et noluerunt reverti.

VULC 6 Attendi, et auscultavi :
nemo quod bonum est loquitur ;
nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo,
dicens : Quid feci ?
Omnes conversi sunt ad cursum suum,
quasi equus impetu vadens ad prælium.

VULC 7 Milvus in cælo cognovit tempus suum :
turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui :
populus autem meus non cognovit judicium Domini.

VULC 8 Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus,
et lex Domini nobiscum est ?
vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

VULC 9 Confusi sunt sapientes ;
perterriti et capti sunt :
verbum enim Domini projecerunt,
et sapientia nulla est in eis.

VULC 10 Propterea dabo mulieres eorum exteris,
agros eorum hæredibus,
quia a minimo usque ad maximum
omnes avaritiam sequuntur :
a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt mendacium.

VULC 11 Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam,
dicentes : Pax, pax !
cum non esset pax.

VULC 12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :
quinimmo confusione non sunt confusi,
et erubescere nescierunt.
Idcirco cadent inter corruentes :
in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.

VULC 13 Congregans congregabo eos, ait Dominus.
Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea :
folium defluxit,
et dedi eis quæ prætergressa sunt.

VULC 14 Quare sedemus ?
convenite, et ingrediamur civitatem munitam,
et sileamus ibi :
quia Dominus Deus noster silere nos fecit,
et potum dedit nobis aquam fellis :
peccavimus enim Domino.

VULC 15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum :
tempus medelæ, et ecce formido.

VULC 16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus ;
a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra :
et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ;
urbem et habitatores ejus.

VULC 17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,
quibus non est incantatio :
et mordebunt vos, ait Dominus.

VULC 18 Dolor meus super dolorem,
in me cor meum mœrens.

VULC 19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua :
Numquid Dominus non est in Sion ?
aut rex ejus non est in ea ?
Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,
et in vanitatibus alienis ?

VULC 20 Transiit messis, finita est æstas,
et nos salvati non sumus.

VULC 21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus :
stupor obtinuit me.

VULC 22 Numquid resina non est in Galaad ?
aut medicus non est ibi ?
quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei ?]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées