Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 10

VULC 1 [Tædet animam meam vitæ meæ ;
dimittam adversum me eloquium meum :
loquar in amaritudine animæ meæ.

VULC 2 Dicam Deo : Noli me condemnare ;
indica mihi cur me ita judices.

VULC 3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,
et opprimas me opus manuum tuarum,
et consilium impiorum adjuves ?

VULC 4 Numquid oculi carnei tibi sunt ?
aut sicut videt homo, et tu videbis ?

VULC 5 Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,

VULC 6 ut quæras iniquitatem meam,
et peccatum meum scruteris,

VULC 7 et scias quia nihil impium fecerim,
cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?

VULC 8 Manus tuæ fecerunt me,
et plasmaverunt me totum in circuitu :
et sic repente præcipitas me ?

VULC 9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me,
et in pulverem reduces me.

VULC 10 Nonne sicut lac mulsisti me,
et sicut caseum me coagulasti ?

VULC 11 Pelle et carnibus vestisti me ;
ossibus et nervis compegisti me.

VULC 12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,
et visitatio tua custodivit spiritum meum.

VULC 13 Licet hæc celes in corde tuo,
tamen scio quia universorum memineris.

VULC 14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,
cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?

VULC 15 Et si impius fuero, væ mihi est ;
et si justus, non levabo caput,
saturatus afflictione et miseria.

VULC 16 Et propter superbiam quasi leænam capies me,
reversusque mirabiliter me crucias.

VULC 17 Instauras testes tuos contra me,
et multiplicas iram tuam adversum me,
et pœnæ militant in me.

VULC 18 Quare de vulva eduxisti me ?
qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.

VULC 19 Fuissem quasi non essem,
de utero translatus ad tumulum.

VULC 20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ?
dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,

VULC 21 antequam vadam, et non revertar,
ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :

VULC 22 terram miseriæ et tenebrarum,
ubi umbra mortis et nullus ordo,
sed sempiternus horror inhabitat.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées