Comparer
Job 12VULC 1 Respondens autem Job, dixit :
VULC 2 [Ergo vos estis soli homines,
et vobiscum morietur sapientia ?
VULC 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ;
quis enim hæc quæ nostis ignorat ?
VULC 4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,
invocabit Deum, et exaudiet eum :
deridetur enim justi simplicitas.
VULC 5 Lampas contempta apud cogitationes divitum
parata ad tempus statutum.
VULC 6 Abundant tabernacula prædonum,
et audacter provocant Deum,
cum ipse dederit omnia in manus eorum.
VULC 7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ;
et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
VULC 8 Loquere terræ, et respondebit tibi,
et narrabunt pisces maris.
VULC 9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?
VULC 10 In cujus manu anima omnis viventis,
et spiritus universæ carnis hominis.
VULC 11 Nonne auris verba dijudicat ?
et fauces comedentis, saporem ?
VULC 12 In antiquis est sapientia,
et in multo tempore prudentia.
VULC 13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo ;
ipse habet consilium et intelligentiam.
VULC 14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet ;
si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
VULC 15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ;
et si emiserit eas, subvertent terram.
VULC 16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia ;
ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
VULC 17 Adducit consiliarios in stultum finem,
et judices in stuporem.
VULC 18 Balteum regum dissolvit,
et præcingit fune renes eorum.
VULC 19 Ducit sacerdotes inglorios,
et optimates supplantat :
VULC 20 commutans labium veracium,
et doctrinam senum auferens.
VULC 21 Effundit despectionem super principes,
eos qui oppressi fuerant relevans.
VULC 22 Qui revelat profunda de tenebris,
et producit in lucem umbram mortis.
VULC 23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas,
et subversas in integrum restituit.
VULC 24 Qui immutat cor principum populi terræ,
et decipit eos ut frustra incedant per invium :
VULC 25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées