Comparer
Job 15VULC 1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
VULC 2 [Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,
et implebit ardore stomachum suum ?
VULC 3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi,
et loqueris quod tibi non expedit.
VULC 4 Quantum in te est, evacuasti timorem,
et tulisti preces coram Deo.
VULC 5 Docuit enim iniquitas tua os tuum,
et imitaris linguam blasphemantium.
VULC 6 Condemnabit te os tuum, et non ego :
et labia tua respondebunt tibi.
VULC 7 Numquid primus homo tu natus es,
et ante colles formatus ?
VULC 8 numquid consilium Dei audisti,
et inferior te erit ejus sapientia ?
VULC 9 Quid nosti quod ignoremus ?
quid intelligis quod nesciamus ?
VULC 10 Et senes et antiqui sunt in nobis,
multo vetustiores quam patres tui.
VULC 11 Numquid grande est ut consoletur te Deus ?
sed verba tua prava hoc prohibent.
VULC 12 Quid te elevat cor tuum,
et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
VULC 13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus,
ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?
VULC 14 Quid est homo ut immaculatus sit,
et ut justus appareat natus de muliere ?
VULC 15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,
et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
VULC 16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo,
qui bibit quasi aquam iniquitatem ?
VULC 17 Ostendam tibi : audi me :
quod vidi, narrabo tibi.
VULC 18 Sapientes confitentur,
et non abscondunt patres suos :
VULC 19 quibus solis data est terra,
et non transivit alienus per eos.
VULC 20 Cunctis diebus suis impius superbit,
et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
VULC 21 Sonitus terroris semper in auribus illius :
et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
VULC 22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,
circumspectans undique gladium.
VULC 23 Cum se moverit ad quærendum panem,
novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
VULC 24 Terrebit eum tribulatio,
et angustia vallabit eum,
sicut regem qui præparatur ad prælium.
VULC 25 Tetendit enim adversus Deum manum suam,
et contra Omnipotentem roboratus est.
VULC 26 Cucurrit adversus eum erecto collo,
et pingui cervice armatus est.
VULC 27 Operuit faciem ejus crassitudo,
et de lateribus ejus arvina dependet.
VULC 28 Habitavit in civitatibus desolatis,
et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
VULC 29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus,
nec mittet in terra radicem suam.
VULC 30 Non recedet de tenebris :
ramos ejus arefaciet flamma,
et auferetur spiritu oris sui.
VULC 31 Non credet, frustra errore deceptus,
quod aliquo pretio redimendus sit.
VULC 32 Antequam dies ejus impleantur peribit,
et manus ejus arescent.
VULC 33 Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus,
et quasi oliva projiciens florem suum.
VULC 34 Congregatio enim hypocritæ sterilis,
et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
VULC 35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem,
et uterus ejus præparat dolos.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées