Comparer
Job 17VULC 1 [Spiritus meus attenuabitur ;
dies mei breviabuntur :
et solum mihi superest sepulchrum.
VULC 2 Non peccavi,
et in amaritudinibus moratur oculus meus.
VULC 3 Libera me, Domine, et pone me juxta te,
et cujusvis manus pugnet contra me.
VULC 4 Cor eorum longe fecisti a disciplina :
propterea non exaltabuntur.
VULC 5 Prædam pollicetur sociis,
et oculi filiorum ejus deficient.
VULC 6 Posuit me quasi in proverbium vulgi,
et exemplum sum coram eis.
VULC 7 Caligavit ab indignatione oculus meus,
et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
VULC 8 Stupebunt justi super hoc,
et innocens contra hypocritam suscitabitur.
VULC 9 Et tenebit justus viam suam,
et mundis manibus addet fortitudinem.
VULC 10 Igitur omnes vos convertimini, et venite,
et non inveniam in vobis ullum sapientem.
VULC 11 Dies mei transierunt ;
cogitationes meæ dissipatæ sunt,
torquentes cor meum.
VULC 12 Noctem verterunt in diem,
et rursum post tenebras spero lucem.
VULC 13 Si sustinuero, infernus domus mea est,
et in tenebris stravi lectulum meum.
VULC 14 Putredini dixi : Pater meus es ;
Mater mea, et soror mea, vermibus.
VULC 15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea ?
et patientiam meam quis considerat ?
VULC 16 In profundissimum infernum descendent omnia mea :
putasne saltem ibi erit requies mihi ?]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées