Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 19

VULC 1 Respondens autem Job, dixit :

VULC 2 [Usquequo affligitis animam meam,
et atteritis me sermonibus ?

VULC 3 En decies confunditis me,
et non erubescitis opprimentes me.

VULC 4 Nempe etsi ignoravi,
mecum erit ignorantia mea.

VULC 5 At vos contra me erigimini,
et arguitis me opprobriis meis.

VULC 6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me,
et flagellis suis me cinxerit.

VULC 7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ;
vociferabor, et non est qui judicet.

VULC 8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum :
et in calle meo tenebras posuit.

VULC 9 Spoliavit me gloria mea,
et abstulit coronam de capite meo.

VULC 10 Destruxit me undique, et pereo :
et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.

VULC 11 Iratus est contra me furor ejus,
et sic me habuit quasi hostem suum.

VULC 12 Simul venerunt latrones ejus,
et fecerunt sibi viam per me,
et obsederunt in gyro tabernaculum meum.

VULC 13 Fratres meos longe fecit a me,
et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

VULC 14 Dereliquerunt me propinqui mei,
et qui me noverant obliti sunt mei.

VULC 15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me,
et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

VULC 16 Servum meum vocavi, et non respondit :
ore proprio deprecabar illum.

VULC 17 Halitum meum exhorruit uxor mea,
et orabam filios uteri mei.

VULC 18 Stulti quoque despiciebant me :
et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

VULC 19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei,
et quem maxime diligebam, aversatus est me.

VULC 20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum,
et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

VULC 21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei,
quia manus Domini tetigit me.

VULC 22 Quare persequimini me sicut Deus,
et carnibus meis saturamini ?

VULC 23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ?
quis mihi det ut exarentur in libro

VULC 24 stylo ferreo et plumbi lamina,
vel celte sculpantur in silice ?

VULC 25 Scio enim quod redemptor meus vivit,
et in novissimo die de terra surrecturus sum :

VULC 26 et rursum circumdabor pelle mea,
et in carne mea videbo Deum meum :

VULC 27 quem visurus sum ego ipse,
et oculi mei conspecturi sunt, et non alius :
reposita est hæc spes mea in sinu meo.

VULC 28 Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum,
et radicem verbi inveniamus contra eum ?

VULC 29 Fugite ergo a facie gladii,
quoniam ultor iniquitatum gladius est :
et scitote esse judicium.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées