Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 20

VULC 1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :

VULC 2 [Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi,
et mens in diversa rapitur.

VULC 3 Doctrinam qua me arguis audiam,
et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.

VULC 4 Hoc scio a principio,
ex quo positus est homo super terram,

VULC 5 quod laus impiorum brevis sit,
et gaudium hypocritæ ad instar puncti.

VULC 6 Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus,
et caput ejus nubes tetigerit,

VULC 7 quasi sterquilinium in fine perdetur,
et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?

VULC 8 Velut somnium avolans non invenietur :
transiet sicut visio nocturna.

VULC 9 Oculus qui eum viderat non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus suus.

VULC 10 Filii ejus atterentur egestate,
et manus illius reddent ei dolorem suum.

VULC 11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus,
et cum eo in pulvere dormient.

VULC 12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,
abscondet illud sub lingua sua.

VULC 13 Parcet illi, et non derelinquet illud,
et celabit in gutture suo.

VULC 14 Panis ejus in utero illius
vertetur in fel aspidum intrinsecus.

VULC 15 Divitias quas devoravit evomet,
et de ventre illius extrahet eas Deus.

VULC 16 Caput aspidum suget,
et occidet eum lingua viperæ.

VULC 17 (Non videat rivulos fluminis,
torrentes mellis et butyri.)

VULC 18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :
juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

VULC 19 Quoniam confringens nudavit pauperes :
domum rapuit, et non ædificavit eam.

VULC 20 Nec est satiatus venter ejus :
et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.

VULC 21 Non remansit de cibo ejus,
et propterea nihil permanebit de bonis ejus.

VULC 22 Cum satiatus fuerit, arctabitur :
æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.

VULC 23 Utinam impleatur venter ejus,
ut emittat in eum iram furoris sui,
et pluat super illum bellum suum.

VULC 24 Fugiet arma ferrea,
et irruet in arcum æreum.

VULC 25 Eductus, et egrediens de vagina sua,
et fulgurans in amaritudine sua :
vadent et venient super eum horribiles.

VULC 26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ;
devorabit eum ignis qui non succenditur :
affligetur relictus in tabernaculo suo.

VULC 27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus,
et terra consurget adversus eum.

VULC 28 Apertum erit germen domus illius :
detrahetur in die furoris Dei.

VULC 29 Hæc est pars hominis impii a Deo,
et hæreditas verborum ejus a Domino.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées