Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 21

VULC 1 Respondens autem Job, dixit :

VULC 2 [Audite, quæso, sermones meos,
et agite pœnitentiam.

VULC 3 Sustinete me, et ego loquar :
et post mea, si videbitur, verba, ridete.

VULC 4 Numquid contra hominem disputatio mea est,
ut merito non debeam contristari ?

VULC 5 Attendite me et obstupescite,
et superponite digitum ori vestro.

VULC 6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,
et concutit carnem meam tremor.

VULC 7 Quare ergo impii vivunt,
sublevati sunt, confortatique divitiis ?

VULC 8 Semen eorum permanet coram eis :
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

VULC 9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ,
et non est virga Dei super illos.

VULC 10 Bos eorum concepit, et non abortivit :
vacca peperit, et non est privata fœtu suo.

VULC 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,
et infantes eorum exsultant lusibus.

VULC 12 Tenent tympanum et citharam,
et gaudent ad sonitum organi.

VULC 13 Ducunt in bonis dies suos,
et in puncto ad inferna descendunt.

VULC 14 Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,
et scientiam viarum tuarum nolumus.

VULC 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?
et quid nobis prodest si oraverimus illum ?

VULC 16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,
consilium impiorum longe sit a me.

VULC 17 Quoties lucerna impiorum extinguetur,
et superveniet eis inundatio,
et dolores dividet furoris sui ?

VULC 18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti,
et sicut favilla quam turbo dispergit.

VULC 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris,
et cum reddiderit, tunc sciet.

VULC 20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam,
et de furore Omnipotentis bibet.

VULC 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,
et si numerus mensium ejus dimidietur ?

VULC 22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam,
qui excelsos judicat ?

VULC 23 Iste moritur robustus et sanus,
dives et felix :

VULC 24 viscera ejus plena sunt adipe,
et medullis ossa illius irrigantur :

VULC 25 alius vero moritur in amaritudine animæ
absque ullis opibus :

VULC 26 et tamen simul in pulvere dormient,
et vermes operient eos.

VULC 27 Certe novi cogitationes vestras,
et sententias contra me iniquas.

VULC 28 Dicitis enim : Ubi est domus principis ?
et ubi tabernacula impiorum ?

VULC 29 Interrogate quemlibet de viatoribus,
et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :

VULC 30 quia in diem perditionis servatur malus,
et ad diem furoris ducetur.

VULC 31 Quis arguet coram eo viam ejus ?
et quæ fecit, quis reddet illi ?

VULC 32 Ipse ad sepulchra ducetur,
et in congerie mortuorum vigilabit.

VULC 33 Dulcis fuit glareis Cocyti,
et post se omnem hominem trahet,
et ante se innumerabiles.

VULC 34 Quomodo igitur consolamini me frustra,
cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées