Comparer
Job 33VULC 1 [Audi igitur, Job, eloquia mea,
et omnes sermones meos ausculta.
VULC 2 Ecce aperui os meum :
loquatur lingua mea in faucibus meis.
VULC 3 Simplici corde meo sermones mei,
et sententiam puram labia mea loquentur.
VULC 4 Spiritus Dei fecit me,
et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
VULC 5 Si potes, responde mihi,
et adversus faciem meam consiste.
VULC 6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus,
et de eodem luto ego quoque formatus sum.
VULC 7 Verumtamen miraculum meum non te terreat,
et eloquentia mea non sit tibi gravis.
VULC 8 Dixisti ergo in auribus meis,
et vocem verborum tuorum audivi :
VULC 9 Mundus sum ego, et absque delicto :
immaculatus, et non est iniquitas in me.
VULC 10 Quia querelas in me reperit,
ideo arbitratus est me inimicum sibi.
VULC 11 Posuit in nervo pedes meos ;
custodivit omnes semitas meas.
VULC 12 Hoc est ergo in quo non es justificatus :
respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
VULC 13 Adversus eum contendis,
quod non ad omnia verba responderit tibi ?
VULC 14 Semel loquitur Deus,
et secundo idipsum non repetit.
VULC 15 Per somnium, in visione nocturna,
quando irruit sopor super homines,
et dormiunt in lectulo,
VULC 16 tunc aperit aures virorum,
et erudiens eos instruit disciplina,
VULC 17 ut avertat hominem ab his quæ facit,
et liberet eum de superbia,
VULC 18 eruens animam ejus a corruptione,
et vitam illius ut non transeat in gladium.
VULC 19 Increpat quoque per dolorem in lectulo,
et omnia ossa ejus marcescere facit.
VULC 20 Abominabilis ei fit in vita sua panis,
et animæ illius cibus ante desiderabilis.
VULC 21 Tabescet caro ejus,
et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
VULC 22 Appropinquavit corruptioni anima ejus,
et vita illius mortiferis.
VULC 23 Si fuerit pro eo angelus loquens,
unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
VULC 24 miserebitur ejus, et dicet :
Libera eum, ut non descendat in corruptionem :
inveni in quo ei propitier.
VULC 25 Consumpta est caro ejus a suppliciis :
revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
VULC 26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit :
et videbit faciem ejus in jubilo,
et reddet homini justitiam suam.
VULC 27 Respiciet homines, et dicet : Peccavi,
et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
VULC 28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,
sed vivens lucem videret.
VULC 29 Ecce hæc omnia operatur Deus
tribus vicibus per singulos,
VULC 30 ut revocet animas eorum a corruptione,
et illuminet luce viventium.
VULC 31 Attende, Job, et audi me :
et tace, dum ego loquor.
VULC 32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi :
loquere, volo enim te apparere justum.
VULC 33 Quod si non habes, audi me :
tace, et docebo te sapientiam.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées