Comparer
Job 36VULC 1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est :
VULC 2 [Sustine me paululum, et indicabo tibi :
adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
VULC 3 Repetam scientiam meam a principio,
et operatorem meum probabo justum.
VULC 4 Vere enim absque mendacio sermones mei,
et perfecta scientia probabitur tibi.
VULC 5 Deus potentes non abjicit,
cum et ipse sit potens :
VULC 6 sed non salvat impios,
et judicium pauperibus tribuit.
VULC 7 Non auferet a justo oculos suos :
et reges in solio collocat in perpetuum,
et illi eriguntur.
VULC 8 Et si fuerint in catenis,
et vinciantur funibus paupertatis,
VULC 9 indicabit eis opera eorum,
et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
VULC 10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :
et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
VULC 11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,
et annos suos in gloria :
VULC 12 si autem non audierint,
transibunt per gladium,
et consumentur in stultitia.
VULC 13 Simulatores et callidi provocant iram Dei,
neque clamabunt cum vincti fuerint.
VULC 14 Morietur in tempestate anima eorum,
et vita eorum inter effeminatos.
VULC 15 Eripiet de angustia sua pauperem,
et revelabit in tribulatione aurem ejus.
VULC 16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime,
et non habente fundamentum subter se :
requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
VULC 17 Causa tua quasi impii judicata est :
causam judiciumque recipies.
VULC 18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas :
nec multitudo donorum inclinet te.
VULC 19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,
et omnes robustos fortitudine.
VULC 20 Ne protrahas noctem,
ut ascendant populi pro eis.
VULC 21 Cave ne declines ad iniquitatem :
hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
VULC 22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,
et nullus ei similis in legislatoribus.
VULC 23 Quis poterit scrutari vias ejus ?
aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
VULC 24 Memento quod ignores opus ejus,
de quo cecinerunt viri.
VULC 25 Omnes homines vident eum :
unusquisque intuetur procul.
VULC 26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram :
numerus annorum ejus inæstimabilis.
VULC 27 Qui aufert stillas pluviæ,
et effundit imbres ad instar gurgitum,
VULC 28 qui de nubibus fluunt
quæ prætexunt cuncta desuper.
VULC 29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
VULC 30 et fulgurare lumine suo desuper,
cardines quoque maris operiet.
VULC 31 Per hæc enim judicat populos,
et dat escas multis mortalibus.
VULC 32 In manibus abscondit lucem,
et præcepit ei ut rursus adveniat.
VULC 33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit,
et ad eam possit ascendere.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées