Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 4

VULC 1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :

VULC 2 [Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ;
sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?

VULC 3 Ecce docuisti multos,
et manus lassas roborasti ;

VULC 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui,
et genua trementia confortasti.

VULC 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ;
tetigit te, et conturbatus es.

VULC 6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua,
patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?

VULC 7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ?
aut quando recti deleti sunt ?

VULC 8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,
et seminant dolores, et metunt eos,

VULC 9 flante Deo perisse,
et spiritu iræ ejus esse consumptos.

VULC 10 Rugitus leonis, et vox leænæ,
et dentes catulorum leonum contriti sunt.

VULC 11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam,
et catuli leonis dissipati sunt.

VULC 12 Porro ad me dictum est verbum absconditum,
et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.

VULC 13 In horrore visionis nocturnæ,
quando solet sopor occupare homines,

VULC 14 pavor tenuit me, et tremor,
et omnia ossa mea perterrita sunt ;

VULC 15 et cum spiritus, me præsente, transiret,
inhorruerunt pili carnis meæ.

VULC 16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,
imago coram oculis meis,
et vocem quasi auræ lenis audivi.

VULC 17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ?
aut factore suo purior erit vir ?

VULC 18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,
et in angelis suis reperit pravitatem ;

VULC 19 quanto magis hi qui habitant domos luteas,
qui terrenum habent fundamentum,
consumentur velut a tinea ?

VULC 20 De mane usque ad vesperam succidentur ;
et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.

VULC 21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ;
morientur, et non in sapientia.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées