Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 5

VULC 1 [Voca ergo, si est qui tibi respondeat,
et ad aliquem sanctorum convertere.

VULC 2 Vere stultum interficit iracundia,
et parvulum occidit invidia.

VULC 3 Ego vidi stultum firma radice,
et maledixi pulchritudini ejus statim.

VULC 4 Longe fient filii ejus a salute,
et conterentur in porta,
et non erit qui eruat.

VULC 5 Cujus messem famelicus comedet,
et ipsum rapiet armatus,
et bibent sitientes divitias ejus.

VULC 6 Nihil in terra sine causa fit,
et de humo non oritur dolor.

VULC 7 Homo nascitur ad laborem,
et avis ad volatum.

VULC 8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum,
et ad Deum ponam eloquium meum :

VULC 9 qui facit magna et inscrutabilia,
et mirabilia absque numero ;

VULC 10 qui dat pluviam super faciem terræ,
et irrigat aquis universa ;

VULC 11 qui ponit humiles in sublime,
et mœrentes erigit sospitate ;

VULC 12 qui dissipat cogitationes malignorum,
ne possint implere manus eorum quod cœperant ;

VULC 13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum,
et consilium pravorum dissipat.

VULC 14 Per diem incurrent tenebras,
et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

VULC 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,
et de manu violenti pauperem.

VULC 16 Et erit egeno spes ;
iniquitas autem contrahet os suum.

VULC 17 Beatus homo qui corripitur a Deo :
increpationem ergo Domini ne reprobes :

VULC 18 quia ipse vulnerat, et medetur ;
percutit, et manus ejus sanabunt.

VULC 19 In sex tribulationibus liberabit te,
et in septima non tanget te malum.

VULC 20 In fame eruet te de morte,
et in bello de manu gladii.

VULC 21 A flagello linguæ absconderis,
et non timebis calamitatem cum venerit.

VULC 22 In vastitate et fame ridebis,
et bestias terræ non formidabis.

VULC 23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum,
et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.

VULC 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ;
et visitans speciem tuam, non peccabis.

VULC 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,
et progenies tua quasi herba terræ.

VULC 26 Ingredieris in abundantia sepulchrum,
sicut infertur acervus tritici in tempore suo.

VULC 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est :
quod auditum, mente pertracta.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées