Comparer
Job 6VULC 1 Respondens autem Job, dixit :
VULC 2 [Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,
et calamitas quam patior, in statera !
VULC 3 Quasi arena maris hæc gravior appareret ;
unde et verba mea dolore sunt plena :
VULC 4 quia sagittæ Domini in me sunt,
quarum indignatio ebibit spiritum meum ;
et terrores Domini militant contra me.
VULC 5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?
aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?
VULC 6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?
aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
VULC 7 Quæ prius nolebat tangere anima mea,
nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
VULC 8 Quis det ut veniat petitio mea,
et quod expecto tribuat mihi Deus ?
VULC 9 et qui cœpit, ipse me conterat ;
solvat manum suam, et succidat me ?
VULC 10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,
nec contradicam sermonibus Sancti.
VULC 11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ?
aut quis finis meus, ut patienter agam ?
VULC 12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,
nec caro mea ænea est.
VULC 13 Ecce non est auxilium mihi in me,
et necessarii quoque mei recesserunt a me.
VULC 14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,
timorem Domini derelinquit.
VULC 15 Fratres mei præterierunt me,
sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
VULC 16 Qui timent pruinam,
irruet super eos nix.
VULC 17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;
et ut incaluerit, solventur de loco suo.
VULC 18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;
ambulabunt in vacuum, et peribunt.
VULC 19 Considerate semitas Thema, itinera Saba,
et expectate paulisper.
VULC 20 Confusi sunt, quia speravi :
venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
VULC 21 Nunc venistis ;
et modo videntes plagam meam, timetis.
VULC 22 Numquid dixi : Afferte mihi,
et de substantia vestra donate mihi ?
VULC 23 vel : Liberate me de manu hostis,
et de manu robustorum eruite me ?
VULC 24 Docete me, et ego tacebo :
et si quid forte ignoravi, instruite me.
VULC 25 Quare detraxistis sermonibus veritatis,
cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
VULC 26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,
et in ventum verba profertis.
VULC 27 Super pupillum irruitis,
et subvertere nitimini amicum vestrum.
VULC 28 Verumtamen quod cœpistis explete :
præbete aurem, et videte an mentiar.
VULC 29 Respondete, obsecro, absque contentione ;
et loquentes id quod justum est, judicate.
VULC 30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,
nec in faucibus meis stultitia personabit.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées