Comparer
Job 8VULC 1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
VULC 2 [Usquequo loqueris talia,
et spiritus multiplex sermones oris tui ?
VULC 3 Numquid Deus supplantat judicium ?
aut Omnipotens subvertit quod justum est ?
VULC 4 Etiam si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :
VULC 5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,
et Omnipotentem fueris deprecatus ;
VULC 6 si mundus et rectus incesseris :
statim evigilabit ad te,
et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
VULC 7 in tantum ut si priora tua fuerint parva,
et novissima tua multiplicentur nimis.
VULC 8 Interroga enim generationem pristinam,
et diligenter investiga patrum memoriam
VULC 9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
VULC 10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi,
et de corde suo proferent eloquia.
VULC 11 Numquid virere potest scirpus absque humore ?
aut crescere carectum sine aqua ?
VULC 12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,
ante omnes herbas arescit.
VULC 13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum,
et spes hypocritæ peribit.
VULC 14 Non ei placebit vecordia sua,
et sicut tela aranearum fiducia ejus.
VULC 15 Innitetur super domum suam, et non stabit ;
fulciet eam, et non consurget.
VULC 16 Humectus videtur antequam veniat sol,
et in ortu suo germen ejus egredietur.
VULC 17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur,
et inter lapides commorabitur.
VULC 18 Si absorbuerit eum de loco suo,
negabit eum, et dicet : Non novi te.
VULC 19 Hæc est enim lætitia viæ ejus,
ut rursum de terra alii germinentur.
VULC 20 Deus non projiciet simplicem,
nec porriget manum malignis,
VULC 21 donec impleatur risu os tuum,
et labia tua jubilo.
VULC 22 Qui oderunt te induentur confusione,
et tabernaculum impiorum non subsistet.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées