Comparer
Néhémie 12VULC 1 Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,
VULC 2 Amaria, Melluch, Hattus,
VULC 3 Sebenias, Rheum, Merimuth,
VULC 4 Addo, Genthon, Abia,
VULC 5 Miamin, Madia, Belga,
VULC 6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
VULC 7 Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.
VULC 8 Porro Levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum :
VULC 9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.
VULC 10 Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,
VULC 11 et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.
VULC 12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiæ, Maraia : Jeremiæ, Hanania :
VULC 13 Esdræ, Mosollam : Amariæ, Johanan :
VULC 14 Milicho, Jonathan : Sebeniæ, Joseph :
VULC 15 Haram, Edna : Maraioth, Helci :
VULC 16 Adaiæ, Zacharia : Genthon, Mosollam :
VULC 17 Abiæ, Zechri : Miamin et Moadiæ, Phelti :
VULC 18 Belgæ, Sammua : Semaiæ, Jonathan :
VULC 19 Jojarib, Mathanai : Jodaiæ, Azzi :
VULC 20 Sellai, Celai : Amoc, Heber :
VULC 21 Helciæ, Hasebia : Idaiæ, Nathanaël.
VULC 22 Levitæ in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ.
VULC 23 Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.
VULC 24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.
VULC 25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.
VULC 26 Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.
VULC 27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
VULC 28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,
VULC 29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth : quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.
VULC 30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.
VULC 31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.
VULC 32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,
VULC 33 et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.
VULC 34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,
VULC 35 et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei : et Esdras scriba ante eos in porta fontis.
VULC 36 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem.
VULC 37 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,
VULC 38 et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis : et steterunt in porta custodiæ,
VULC 39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.
VULC 40 Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis,
VULC 41 et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus :
VULC 42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt : Deus enim lætificaverat eos lætitia magna : sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
VULC 43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.
VULC 44 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,
VULC 45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
VULC 46 Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées