Comparer
Néhémie 7VULC 1 Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,
VULC 2 præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
VULC 3 et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
VULC 4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.
VULC 5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
VULC 6 Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.
VULC 7 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana.
Numerus virorum populi Israël :
VULC 8 filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo :
VULC 9 filii Saphatia, trecenti septuaginta duo :
VULC 10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo :
VULC 11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo :
VULC 12 filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor :
VULC 13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque :
VULC 14 filii Zachai, septingenti sexaginta :
VULC 15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo :
VULC 16 filii Bebai, sexcenti viginti octo :
VULC 17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo :
VULC 18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem :
VULC 19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem :
VULC 20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque :
VULC 21 filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo :
VULC 22 filii Hasem, trecenti viginti octo :
VULC 23 filii Besai, trecenti viginti quatuor :
VULC 24 filii Hareph, centum duodecim :
VULC 25 filii Gabaon, nonaginta quinque :
VULC 26 filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.
VULC 27 Viri Anathoth, centum viginti octo.
VULC 28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
VULC 29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
VULC 30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
VULC 31 Viri Machmas, centum viginti duo.
VULC 32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
VULC 33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.
VULC 34 Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
VULC 35 Filii Harem, trecenti viginti.
VULC 36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
VULC 37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.
VULC 38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
VULC 39 Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
VULC 40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
VULC 41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.
VULC 42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ :
VULC 43 filii Josue et Cedmihel filiorum
VULC 44 Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores :
VULC 45 filii Asaph, centum quadraginta octo.
VULC 46 Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo.
VULC 47 Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
VULC 48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
VULC 49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
VULC 50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
VULC 51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
VULC 52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
VULC 53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
VULC 54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
VULC 55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
VULC 56 filii Nasia, filii Hatipha,
VULC 57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
VULC 58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
VULC 59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
VULC 60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
VULC 61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,
VULC 62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
VULC 63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.
VULC 64 Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio.
VULC 65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.
VULC 66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
VULC 67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.
VULC 68 Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque :
VULC 69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.
VULC 70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
VULC 71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
VULC 72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
VULC 73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées