Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Osée 13

VULC 1 [Loquente Ephraim, horror invasit Israël ;
et deliquit in Baal, et mortuus est.

VULC 2 Et nunc addiderunt ad peccandum ;
feceruntque sibi conflatile de argento suo
quasi similitudinem idolorum :
factura artificum totum est :
his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

VULC 3 Idcirco erunt quasi nubes matutina,
et sicut ros matutinus præteriens ;
sicut pulvis turbine raptus ex area,
et sicut fumus de fumario.

VULC 4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ;
et Deum absque me nescies,
et salvator non est præter me.

VULC 5 Ego cognovi te in deserto,
in terra solitudinis.

VULC 6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ;
et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

VULC 7 Et ego ero eis quasi leæna,
sicut pardus in via Assyriorum.

VULC 8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis,
et dirumpam interiora jecoris eorum,
et consumam eos ibi quasi leo :
bestia agri scindet eos.

VULC 9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

VULC 10 Ubi est rex tuus ?
maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ;
et judices tui, de quibus dixisti :
Da mihi regem et principes.

VULC 11 Dabo tibi regem in furore meo,
et auferam in indignatione mea.

VULC 12 Colligata est iniquitas Ephraim ;
absconditum peccatum ejus.

VULC 13 Dolores parturientis venient ei :
ipse filius non sapiens :
nunc enim non stabit in contritione filiorum.

VULC 14 De manu mortis liberabo eos ;
de morte redimam eos.
Ero mors tua, o mors !
morsus tuus ero, inferne !
consolatio abscondita est ab oculis meis.

VULC 15 Quia ipse inter fratres dividet :
adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,
et siccabit venas ejus,
et desolabit fontem ejus :
et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées