Comparer
Proverbes 13VULC 1 [Filius sapiens doctrina patris ;
qui autem illusor est non audit cum arguitur.
VULC 2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis :
anima autem prævaricatorum iniqua.
VULC 3 Qui custodit os suum custodit animam suam ;
qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
VULC 4 Vult et non vult piger ;
anima autem operantium impinguabitur.
VULC 5 Verbum mendax justus detestabitur ;
impius autem confundit, et confundetur.
VULC 6 Justitia custodit innocentis viam,
impietas autem peccatorem supplantat.]
VULC 7 [Est quasi dives, cum nihil habeat,
et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
VULC 8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ ;
qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
VULC 9 Lux justorum lætificat :
lucerna autem impiorum extinguetur.
VULC 10 Inter superbos semper jurgia sunt ;
qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
VULC 11 Substantia festinata minuetur ;
quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
VULC 12 Spes quæ differtur affligit animam ;
lignum vitæ desiderium veniens.]
VULC 13 [Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ;
qui autem timet præceptum, in pace versabitur.
Animæ dolosæ errant in peccatis :
justi autem misericordes sunt, et miserantur.
VULC 14 Lex sapientis fons vitæ,
ut declinet a ruina mortis.
VULC 15 Doctrina bona dabit gratiam ;
in itinere contemptorum vorago.
VULC 16 Astutus omnia agit cum consilio ;
qui autem fatuus est aperit stultitiam.
VULC 17 Nuntius impii cadet in malum ;
legatus autem fidelis, sanitas.
VULC 18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ;
qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
VULC 19 Desiderium si compleatur delectat animam ;
detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
VULC 20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ;
amicus stultorum similis efficietur.]
VULC 21 [Peccatores persequitur malum,
et justis retribuentur bona.
VULC 22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes,
et custoditur justo substantia peccatoris.
VULC 23 Multi cibi in novalibus patrum,
et aliis congregantur absque judicio.
VULC 24 Qui parcit virgæ odit filium suum ;
qui autem diligit illum instanter erudit.
VULC 25 Justus comedit et replet animam suam ;
venter autem impiorum insaturabilis.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées