Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Proverbes 16

VULC 1 [Hominis est animam præparare,
et Domini gubernare linguam.

VULC 2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ;
spirituum ponderator est Dominus.

VULC 3 Revela Domino opera tua,
et dirigentur cogitationes tuæ.

VULC 4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ;
impium quoque ad diem malum.

VULC 5 Abominatio Domini est omnis arrogans ;
etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens.
Initium viæ bonæ facere justitiam ;
accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.

VULC 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas,
et in timore Domini declinatur a malo.

VULC 7 Cum placuerint Domino viæ hominis,
inimicos quoque ejus convertet ad pacem.

VULC 8 Melius est parum cum justitia
quam multi fructus cum iniquitate.

VULC 9 Cor hominis disponit viam suam,
sed Domini est dirigere gressus ejus.]

VULC 10 [Divinatio in labiis regis ;
in judicio non errabit os ejus.

VULC 11 Pondus et statera judicia Domini sunt,
et opera ejus omnes lapides sacculi.

VULC 12 Abominabiles regi qui agunt impie,
quoniam justitia firmatur solium.

VULC 13 Voluntas regum labia justa ;
qui recta loquitur diligetur.

VULC 14 Indignatio regis nuntii mortis,
et vir sapiens placabit eam.

VULC 15 In hilaritate vultus regis vita,
et clementia ejus quasi imber serotinus.]

VULC 16 [Posside sapientiam, quia auro melior est,
et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

VULC 17 Semita justorum declinat mala ;
custos animæ suæ servat viam suam.

VULC 18 Contritionem præcedit superbia,
et ante ruinam exaltatur spiritus.

VULC 19 Melius est humiliari cum mitibus
quam dividere spolia cum superbis.

VULC 20 Eruditus in verbo reperiet bona,
et qui sperat in Domino beatus est.

VULC 21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens,
et qui dulcis eloquio majora percipiet.

VULC 22 Fons vitæ eruditio possidentis ;
doctrina stultorum fatuitas.]

VULC 23 [Cor sapientis erudiet os ejus,
et labiis ejus addet gratiam.

VULC 24 Favus mellis composita verba ;
dulcedo animæ sanitas ossium.

VULC 25 Est via quæ videtur homini recta,
et novissima ejus ducunt ad mortem.

VULC 26 Anima laborantis laborat sibi,
quia compulit eum os suum.

VULC 27 Vir impius fodit malum,
et in labiis ejus ignis ardescit.

VULC 28 Homo perversus suscitat lites,
et verbosus separat principes.

VULC 29 Vir iniquus lactat amicum suum,
et ducit eum per viam non bonam.

VULC 30 Qui attonitis oculis cogitat prava,
mordens labia sua perficit malum.

VULC 31 Corona dignitatis senectus,
quæ in viis justitiæ reperietur.

VULC 32 Melior est patiens viro forti,
et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.

VULC 33 Sortes mittuntur in sinum,
sed a Domino temperantur.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées