Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Proverbes 17

VULC 1 [Melior est buccella sicca cum gaudio
quam domus plena victimis cum jurgio.

VULC 2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis,
et inter fratres hæreditatem dividet.

VULC 3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino,
ita corda probat Dominus.

VULC 4 Malus obedit linguæ iniquæ,
et fallax obtemperat labiis mendacibus.

VULC 5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus,
et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.

VULC 6 Corona senum filii filiorum,
et gloria filiorum patres eorum.

VULC 7 Non decent stultum verba composita,
nec principem labium mentiens.

VULC 8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis ;
quocumque se vertit, prudenter intelligit.

VULC 9 Qui celat delictum quærit amicitias ;
qui altero sermone repetit, separat fœderatos.

VULC 10 Plus proficit correptio apud prudentem,
quam centum plagæ apud stultum.

VULC 11 Semper jurgia quærit malus :
angelus autem crudelis mittetur contra eum.

VULC 12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus,
quam fatuo confidenti in stultitia sua.

VULC 13 Qui reddit mala pro bonis,
non recedet malum de domo ejus.

VULC 14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum,
et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]

VULC 15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum,
abominabilis est uterque apud Deum.

VULC 16 Quid prodest stulto habere divitias,
cum sapientiam emere non possit ?
Qui altum facit domum suam quærit ruinam,
et qui evitat discere incidet in mala.

VULC 17 Omni tempore diligit qui amicus est,
et frater in angustiis comprobatur.

VULC 18 Stultus homo plaudet manibus,
cum spoponderit pro amico suo.

VULC 19 Qui meditatur discordias diligit rixas,
et qui exaltat ostium quærit ruinam.

VULC 20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum,
et qui vertit linguam incidet in malum.

VULC 21 Natus est stultus in ignominiam suam ;
sed nec pater in fatuo lætabitur.

VULC 22 Animus gaudens ætatem floridam facit ;
spiritus tristis exsiccat ossa.

VULC 23 Munera de sinu impius accipit,
ut pervertat semitas judicii.

VULC 24 In facie prudentis lucet sapientia ;
oculi stultorum in finibus terræ.

VULC 25 Ira patris filius stultus,
et dolor matris quæ genuit eum.

VULC 26 Non est bonum damnum inferre justo,
nec percutere principem qui recta judicat.

VULC 27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est,
et pretiosi spiritus vir eruditus.

VULC 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur,
et si compresserit labia sua, intelligens.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées