Comparer
Proverbes 19VULC 1 [Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua
quam dives torquens labia sua, et insipiens.
VULC 2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum,
et qui festinus est pedibus offendet.
VULC 3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus,
et contra Deum fervet animo suo.
VULC 4 Divitiæ addunt amicos plurimos ;
a paupere autem et hi quos habuit separantur.
VULC 5 Testis falsus non erit impunitus,
et qui mendacia loquitur non effugiet.
VULC 6 Multi colunt personam potentis,
et amici sunt dona tribuentis.
VULC 7 Fratres hominis pauperis oderunt eum ;
insuper et amici procul recesserunt ab eo.]
[Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;
VULC 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam,
et custos prudentiæ inveniet bona.
VULC 9 Falsus testis non erit impunitus,
et qui loquitur mendacia peribit.
VULC 10 Non decent stultum deliciæ,
nec servum dominari principibus.
VULC 11 Doctrina viri per patientiam noscitur,
et gloria ejus est iniqua prætergredi.
VULC 12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,
et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
VULC 13 Dolor patris filius stultus,
et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
VULC 14 Domus et divitiæ dantur a parentibus ;
a Domino autem proprie uxor prudens.
VULC 15 Pigredo immittit soporem,
et anima dissoluta esuriet.
VULC 16 Qui custodit mandatum custodit animam suam ;
qui autem negligit viam suam mortificabitur.
VULC 17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis,
et vicissitudinem suam reddet ei.
VULC 18 Erudi filium tuum ; ne desperes :
ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
VULC 19 Qui impatiens est sustinebit damnum,
et cum rapuerit, aliud apponet.
VULC 20 Audi consilium, et suscipe disciplinam,
ut sis sapiens in novissimis tuis.
VULC 21 Multæ cogitationes in corde viri ;
voluntas autem Domini permanebit.
VULC 22 Homo indigens misericors est,
et melior est pauper quam vir mendax.
VULC 23 Timor Domini ad vitam,
et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]
VULC 24 [Abscondit piger manum suam sub ascella,
nec ad os suum applicat eam.
VULC 25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit ;
si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
VULC 26 Qui affligit patrem, et fugat matrem,
ignominiosus est et infelix.
VULC 27 Non cesses, fili, audire doctrinam,
nec ignores sermones scientiæ.
VULC 28 Testis iniquus deridet judicium,
et os impiorum devorat iniquitatem.
VULC 29 Parata sunt derisoribus judicia,
et mallei percutientes stultorum corporibus.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées