Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Proverbes 23

VULC 1 [Quando sederis ut comedas cum principe,
diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.

VULC 2 Et statue cultrum in gutture tuo :
si tamen habes in potestate animam tuam.

VULC 3 Ne desideres de cibis ejus,
in quo est panis mendacii.

VULC 4 Noli laborare ut diteris,
sed prudentiæ tuæ pone modum.

VULC 5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,
quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.

VULC 6 Ne comedas cum homine invido,
et ne desideres cibos ejus :

VULC 7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris
æstimat quod ignorat.
Comede et bibe, dicet tibi ;
et mens ejus non est tecum.

VULC 8 Cibos quos comederas evomes,
et perdes pulchros sermones tuos.

VULC 9 In auribus insipientium ne loquaris,
qui despicient doctrinam eloquii tui.

VULC 10 Ne attingas parvulorum terminos,
et agrum pupillorum ne introëas :

VULC 11 propinquus enim illorum fortis est,
et ipse judicabit contra te causam illorum.]

VULC 12 [Ingrediatur ad doctrinam cor tuum,
et aures tuæ ad verba scientiæ.

VULC 13 Noli subtrahere a puero disciplinam :
si enim percusseris eum virga, non morietur.

VULC 14 Tu virga percuties eum,
et animam ejus de inferno liberabis.

VULC 15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,
gaudebit tecum cor meum :

VULC 16 et exsultabunt renes mei,
cum locuta fuerint rectum labia tua.

VULC 17 Non æmuletur cor tuum peccatores,
sed in timore Domini esto tota die :

VULC 18 quia habebis spem in novissimo,
et præstolatio tua non auferetur.

VULC 19 Audi, fili mi, et esto sapiens,
et dirige in via animum tuum.

VULC 20 Noli esse in conviviis potatorum,
nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :

VULC 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur,
et vestietur pannis dormitatio.

VULC 22 Audi patrem tuum, qui genuit te,
et ne contemnas cum senuerit mater tua.

VULC 23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam,
et doctrinam, et intelligentiam.

VULC 24 Exsultat gaudio pater justi ;
qui sapientem genuit, lætabitur in eo.

VULC 25 Gaudeat pater tuus et mater tua,
et exsultet quæ genuit te.

VULC 26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi,
et oculi tui vias meas custodiant.

VULC 27 Fovea enim profunda est meretrix,
et puteus angustus aliena.

VULC 28 Insidiatur in via quasi latro,
et quos incautos viderit, interficiet.]

VULC 29 [Cui væ ? cujus patri væ ?
cui rixæ ? cui foveæ ?
cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?

VULC 30 nonne his qui commorantur in vino,
et student calicibus epotandis ?

VULC 31 Ne intuearis vinum quando flavescit,
cum splenduerit in vitro color ejus :
ingreditur blande,

VULC 32 sed in novissimo mordebit ut coluber,
et sicut regulus venena diffundet.

VULC 33 Oculi tui videbunt extraneas,
et cor tuum loquetur perversa.

VULC 34 Et eris sicut dormiens in medio mari,
et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.

VULC 35 Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ;
traxerunt me, et ego non sensi.
Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées