Comparer
Proverbes 25VULC 1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.
VULC 2 [Gloria Dei est celare verbum,
et gloria regum investigare sermonem.
VULC 3 Cælum sursum, et terra deorsum,
et cor regum inscrutabile.
VULC 4 Aufer rubiginem de argento,
et egredietur vas purissimum.
VULC 5 Aufer impietatem de vultu regis,
et firmabitur justitia thronus ejus.
VULC 6 Ne gloriosus appareas coram rege,
et in loco magnorum ne steteris.
VULC 7 Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc,
quam ut humilieris coram principe.]
VULC 8 [Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito,
ne postea emendare non possis,
cum dehonestaveris amicum tuum.
VULC 9 Causam tuam tracta cum amico tuo,
et secretum extraneo ne reveles :
VULC 10 ne forte insultet tibi cum audierit,
et exprobrare non cesset.
Gratia et amicitia liberant :
quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
VULC 11 Mala aurea in lectis argenteis,
qui loquitur verbum in tempore suo.
VULC 12 Inauris aurea, et margaritum fulgens,
qui arguit sapientem et aurem obedientem.
VULC 13 Sicut frigus nivis in die messis,
ita legatus fidelis ei qui misit eum :
animam ipsius requiescere facit.
VULC 14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes,
vir gloriosus et promissa non complens.
VULC 15 Patientia lenietur princeps,
et lingua mollis confringet duritiam.]
VULC 16 [Mel invenisti : comede quod sufficit tibi,
ne forte satiatus evomas illud.
VULC 17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,
nequando satiatus oderit te.
VULC 18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta,
homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
VULC 19 Dens putridus, et pes lassus,
qui sperat super infideli in die angustiæ,
VULC 20 et amittit pallium in die frigoris.
Acetum in nitro,
qui cantat carmina cordi pessimo.
Sicut tinea vestimento, et vermis ligno,
ita tristitia viri nocet cordi.
VULC 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ;
si sitierit, da ei aquam bibere :
VULC 22 prunas enim congregabis super caput ejus,
et Dominus reddet tibi.
VULC 23 Ventus aquilo dissipat pluvias,
et facies tristis linguam detrahentem.
VULC 24 Melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
VULC 25 Aqua frigida animæ sitienti,
et nuntius bonus de terra longinqua.
VULC 26 Fons turbatus pede et vena corrupta,
justus cadens coram impio.
VULC 27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum,
sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
VULC 28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu,
ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées