Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Proverbes 29

VULC 1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit,
repentinus ei superveniet interitus,
et eum sanitas non sequetur.

VULC 2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ;
cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

VULC 3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ;
qui autem nutrit scorta perdet substantiam.

VULC 4 Rex justus erigit terram ;
vir avarus destruet eam.

VULC 5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo
rete expandit gressibus ejus.

VULC 6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus,
et justus laudabit atque gaudebit.

VULC 7 Novit justus causam pauperum ;
impius ignorat scientiam.

VULC 8 Homines pestilentes dissipant civitatem ;
sapientes vero avertunt furorem.

VULC 9 Vir sapiens si cum stulto contenderit,
sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

VULC 10 Viri sanguinum oderunt simplicem ;
justi autem quærunt animam ejus.

VULC 11 Totum spiritum suum profert stultus ;
sapiens differt, et reservat in posterum.

VULC 12 Princeps qui libenter audit verba mendacii,
omnes ministros habet impios.

VULC 13 Pauper et creditor obviaverunt sibi :
utriusque illuminator est Dominus.

VULC 14 Rex qui judicat in veritate pauperes,
thronus ejus in æternum firmabitur.]

VULC 15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam ;
puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

VULC 16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,
et justi ruinas eorum videbunt.

VULC 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te,
et dabit delicias animæ tuæ.

VULC 18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;
qui vero custodit legem beatus est.

VULC 19 Servus verbis non potest erudiri,
quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.

VULC 20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ?
stultitia magis speranda est quam illius correptio.

VULC 21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum
postea sentiet eum contumacem.]

VULC 22 [Vir iracundus provocat rixas,
et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.

VULC 23 Superbum sequitur humilitas,
et humilem spiritu suscipiet gloria.

VULC 24 Qui cum fure participat odit animam suam ;
adjurantem audit, et non indicat.

VULC 25 Qui timet hominem cito corruet ;
qui sperat in Domino sublevabitur.

VULC 26 Multi requirunt faciem principis,
et judicium a Domino egreditur singulorum.

VULC 27 Abominantur justi virum impium,
et abominantur impii eos qui in recta sunt via.
Verbum custodiens filius
extra perditionem erit.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées