Comparer
Proverbes 31VULC 1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
VULC 2 [Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ?
quid, dilecte votorum meorum ?
VULC 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam,
et divitias tuas ad delendos reges.
VULC 4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,
quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;
VULC 5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum,
et mutent causam filiorum pauperis.
VULC 6 Date siceram mœrentibus,
et vinum his qui amaro sunt animo.
VULC 7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ,
et doloris sui non recordentur amplius.
VULC 8 Aperi os tuum muto,
et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
VULC 9 Aperi os tuum, decerne quod justum est,
et judica inopem et pauperem.]
VULC 10 [Mulierem fortem quis inveniet ?
procul et de ultimis finibus pretium ejus.
VULC 11 Confidit in ea cor viri sui,
et spoliis non indigebit.
VULC 12 Reddet ei bonum, et non malum,
omnibus diebus vitæ suæ.
VULC 13 Quæsivit lanam et linum,
et operata est consilio manuum suarum.
VULC 14 Facta est quasi navis institoris,
de longe portans panem suum.
VULC 15 Et de nocte surrexit,
deditque prædam domesticis suis,
et cibaria ancillis suis.
VULC 16 Consideravit agrum, et emit eum ;
de fructu manuum suarum plantavit vineam.
VULC 17 Accinxit fortitudine lumbos suos,
et roboravit brachium suum.
VULC 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;
non extinguetur in nocte lucerna ejus.
VULC 19 Manum suam misit ad fortia,
et digiti ejus apprehenderunt fusum.
VULC 20 Manum suam aperuit inopi,
et palmas suas extendit ad pauperem.
VULC 21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ;
omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
VULC 22 Stragulatam vestem fecit sibi ;
byssus et purpura indumentum ejus.
VULC 23 Nobilis in portis vir ejus,
quando sederit cum senatoribus terræ.
VULC 24 Sindonem fecit, et vendidit,
et cingulum tradidit Chananæo.
VULC 25 Fortitudo et decor indumentum ejus,
et ridebit in die novissimo.
VULC 26 Os suum aperuit sapientiæ,
et lex clementiæ in lingua ejus.
VULC 27 Consideravit semitas domus suæ,
et panem otiosa non comedit.
VULC 28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ;
vir ejus, et laudavit eam.
VULC 29 Multæ filiæ congregaverunt divitias ;
tu supergressa es universas.
VULC 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo :
mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
VULC 31 Date ei de fructu manuum suarum,
et laudent eam in portis opera ejus.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées