Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Psaumes 104

VULC 1 Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ;
annuntiate inter gentes opera ejus.

VULC 2 Cantate ei, et psallite ei ;
narrate omnia mirabilia ejus.

VULC 3 Laudamini in nomine sancto ejus ;
lætetur cor quærentium Dominum.

VULC 4 Quærite Dominum, et confirmamini ;
quærite faciem ejus semper.

VULC 5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;
prodigia ejus, et judicia oris ejus :

VULC 6 semen Abraham servi ejus ;
filii Jacob electi ejus.

VULC 7 Ipse Dominus Deus noster ;
in universa terra judicia ejus.

VULC 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui ;
verbi quod mandavit in mille generationes :

VULC 9 quod disposuit ad Abraham,
et juramenti sui ad Isaac :

VULC 10 et statuit illud Jacob in præceptum,
et Israël in testamentum æternum,

VULC 11 dicens : Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum hæreditatis vestræ :

VULC 12 cum essent numero brevi,
paucissimi, et incolæ ejus.

VULC 13 Et pertransierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.

VULC 14 Non reliquit hominem nocere eis :
et corripuit pro eis reges.

VULC 15 Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.

VULC 16 Et vocavit famem super terram,
et omne firmamentum panis contrivit.

VULC 17 Misit ante eos virum :
in servum venundatus est, Joseph.

VULC 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ;
ferrum pertransiit animam ejus :

VULC 19 donec veniret verbum ejus.
Eloquium Domini inflammavit eum.

VULC 20 Misit rex, et solvit eum ;
princeps populorum, et dimisit eum.

VULC 21 Constituit eum dominum domus suæ,
et principem omnis possessionis suæ :

VULC 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,
et senes ejus prudentiam doceret.

VULC 23 Et intravit Israël in Ægyptum,
et Jacob accola fuit in terra Cham.

VULC 24 Et auxit populum suum vehementer,
et firmavit eum super inimicos ejus.

VULC 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,
et dolum facerent in servos ejus.

VULC 26 Misit Moysen servum suum ;
Aaron quem elegit ipsum.

VULC 27 Posuit in eis verba signorum suorum,
et prodigiorum in terra Cham.

VULC 28 Misit tenebras, et obscuravit ;
et non exacerbavit sermones suos.

VULC 29 Convertit aquas eorum in sanguinem,
et occidit pisces eorum.

VULC 30 Edidit terra eorum ranas
in penetralibus regum ipsorum.

VULC 31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes
in omnibus finibus eorum.

VULC 32 Posuit pluvias eorum grandinem :
ignem comburentem in terra ipsorum.

VULC 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,
et contrivit lignum finium eorum.

VULC 34 Dixit, et venit locusta,
et bruchus cujus non erat numerus :

VULC 35 et comedit omne fœnum in terra eorum,
et comedit omnem fructum terræ eorum.

VULC 36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,
primitias omnis laboris eorum.

VULC 37 Et eduxit eos cum argento et auro,
et non erat in tribubus eorum infirmus.

VULC 38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum,
quia incubuit timor eorum super eos.

VULC 39 Expandit nubem in protectionem eorum,
et ignem ut luceret eis per noctem.

VULC 40 Petierunt, et venit coturnix,
et pane cæli saturavit eos.

VULC 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ :
abierunt in sicco flumina.

VULC 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui,
quod habuit ad Abraham puerum suum.

VULC 43 Et eduxit populum suum in exsultatione,
et electos suos in lætitia.

VULC 44 Et dedit illis regiones gentium,
et labores populorum possederunt :

VULC 45 ut custodiant justificationes ejus,
et legem ejus requirant.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées