Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Psaumes 115

VULC 1 Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum ;
ego autem humiliatus sum nimis.

VULC 2 Ego dixi in excessu meo :
Omnis homo mendax.

VULC 3 Quid retribuam Domino
pro omnibus quæ retribuit mihi ?

VULC 4 Calicem salutaris accipiam,
et nomen Domini invocabo.

VULC 5 Vota mea Domino reddam
coram omni populo ejus.

VULC 6 Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum ejus.

VULC 7 O Domine, quia ego servus tuus ;
ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea :

VULC 8 tibi sacrificabo hostiam laudis,
et nomen Domini invocabo.

VULC 9 Vota mea Domino reddam
in conspectu omnis populi ejus ;

VULC 10 in atriis domus Domini,
in medio tui, Jerusalem.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées