Comparer
Psaumes 72VULC 1 Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus,
his qui recto sunt corde !
VULC 2 Mei autem pene moti sunt pedes,
pene effusi sunt gressus mei :
VULC 3 quia zelavi super iniquos,
pacem peccatorum videns.
VULC 4 Quia non est respectus morti eorum,
et firmamentum in plaga eorum.
VULC 5 In labore hominum non sunt,
et cum hominibus non flagellabuntur.
VULC 6 Ideo tenuit eos superbia ;
operti sunt iniquitate et impietate sua.
VULC 7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;
transierunt in affectum cordis.
VULC 8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;
iniquitatem in excelso locuti sunt.
VULC 9 Posuerunt in cælum os suum,
et lingua eorum transivit in terra.
VULC 10 Ideo convertetur populus meus hic,
et dies pleni invenientur in eis.
VULC 11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus,
et si est scientia in excelso ?
VULC 12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo
obtinuerunt divitias.
VULC 13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,
et lavi inter innocentes manus meas,
VULC 14 et fui flagellatus tota die,
et castigatio mea in matutinis.
VULC 15 Si dicebam : Narrabo sic ;
ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
VULC 16 Existimabam ut cognoscerem hoc ;
labor est ante me :
VULC 17 donec intrem in sanctuarium Dei,
et intelligam in novissimis eorum.
VULC 18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ;
dejecisti eos dum allevarentur.
VULC 19 Quomodo facti sunt in desolationem ?
subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
VULC 20 Velut somnium surgentium, Domine,
in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
VULC 21 Quia inflammatum est cor meum,
et renes mei commutati sunt ;
VULC 22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
VULC 23 ut jumentum factus sum apud te,
et ego semper tecum.
VULC 24 Tenuisti manum dexteram meam,
et in voluntate tua deduxisti me,
et cum gloria suscepisti me.
VULC 25 Quid enim mihi est in cælo ?
et a te quid volui super terram ?
VULC 26 Defecit caro mea et cor meum ;
Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
VULC 27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;
perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
VULC 28 Mihi autem adhærere Deo bonum est ;
ponere in Domino Deo spem meam :
ut annuntiem omnes prædicationes tuas
in portis filiæ Sion.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées